AAS 12 (1920), p. 430

aucto institutorum fideliumque numero, ac populi pietate in praedicta
Missione feliciter progrediente, opportunum visum sit consilium enunciatam
Praefecturam in Apostolicum Vicariatum erigere, Nos, omnibus
rei momentis attente perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae, infra scripta sunt
idcirco decernenda existimavimus. Nimirum ut fidelium illarum regionum
spirituali bono satius provideamus, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium tenore, Praefecturam Apostolicam Nigeriae Inferioris in
Africa Occidentali in Vicariatum Apostolicum erigimus, actualibus limitibus
servatis, illique nomen facimus Nigeriae Meridionalis. Non obstantibus
Constitutionibus et sanctionibus apostolicis, ceterisque omnibus
speciali licet atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium
facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, diexvi
aprilis MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

m

PRAEFECTURA APOSTOLICA GUINEAE GALLICAE IN AFRICA OCCIDENTALI IN
VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Supremi apostolatus munus, quo
in terris divinitus fungimur, Nos monet ut ea sollicito studio decernamus,
quae in exploratam cedant christianae plebis utilitatem. Iamvero,
ut in Praefectura Apostolica Guineae Gallicae in Africa Occidentali
catholicum nomen impensius promoveatur, atque christiana fides maiora
in dies incrementa capiat, cum opportunum visum sit consilium eamdem
Praefecturam provehere ad Vicariatum Apostolicum, Nos, omnibus
rei momentis attente perpensis cum V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae, infra habentur, idcirco
statuenda existimavimus. Nimirum quo satius religionis incremento in
ea regione consultum sit, Praefecturam Apostolicam Guineae Gallicae
in Africa Occidentali in Vicariatum Apostolicum, auctoritate Nostra, vi
praesentium, erigimus, iisdem limitibus servatis ac nomine Guineae
Gallicae, Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus apostolicis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.