AAS 12 (1920), p. 563

nensis regni, ad septemtrionem Kuan-si provinciae fines claudunt, ad
orientem vero cingunt fines meridionales sub-praefecturae Sin-Yi, ducta
nempe limitum linea ab ingressu Sin-Iic fluminis in sub-praefecturam
Mao-Ming usque ad lineam occidentalem sub-praefecturae Tien-Pe prope
Ian-kok-heu, deinde producta ab iis finibus usque ad locum urbis Shon-.
Tong, indeque recto tramite usque ad oram orientalem eiusdem urbis
deducta. Una vero decernimus, ut Vicariatus Apostolicus, novis hisce
finibus constitutus, Societati Parisiensi Missionum ad exteros, quae iamdiu
obtinet Gantonensem Vicariatum, administranda tradatur, nomenque
habeat « Vicariatus Apostolicus de Quang-Tong occidentali et de
Hainan » et Vicarius Apostolicus in urbe cui nomen Fort-Bayard resideat.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras validas atque efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, suffragari nunc et in posterum, sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque atque inane fieri si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
i mensis augusti anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

PARTE E VICARIATU APOSTOLICO DE SEOUL DISMEMBRATA, NOVUS ERIGITUR

VICARIATUS APOSTOLICUS DE OUEN-SAN IN COREA.
BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. - Concreditum Nobis divina benignitate
munus provehendae ubique gentium humanae salutis in Christo,
id maxime praestari postulat quod Ecclesiae administrandae pro
varia rerum opportunitate profuturum sit, maxime vero si eius faustis
saepe incrementis tuendis ac dilatandis inserviat. Quare, cum in Coreana
Republica, assiduis iamdiu culta laboribus virorum apostolicorum, multoque
martyrum sanguine irrorata, emerserint denique hac Nostra aetate
non opinata rei catholicae incrementa, cumque ea experiantur imprimis
Monachi Congregationis Ottiliensis O. S. B., Vicariatum a Seoul urbe
dictum in praesens obtinentes, visum est eiusdem Vicariatus regionem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.