AAS 12 (1920), p. 565

nalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine,
praesentium tenore, ab actuali Vicariatu Apostolico de Kiang-si
meridionali nuncupato, australem regionis partem seiungimus, quae
videlicet constat praefecturis civilibus tribus, quorum nomina Roncho
w-fu, Nan-an-fu et Ning-tu-chow, eamque in novum Vicariatum Apostolicum
constituimus, curis committendum Sodalium Congregationis
Missionis, atque ab urbe eius regionis principe Kan-chow nomine nuncupandum,
qua in urbe Vicarius Apostolicus detineat sedem. Statuimus
simul reliquo Vicariatui de Kiang-si meridionali hactenus dicto, novum
titulum ac nomen esse donandum et residentiali eius urbe de King-gan,
atque huic eidem Vicariatui addicendas una decernimus civiles Praefecturas
duas, quae vocant de Yuen-chow-fu et de Ling-Kian-fu, easque
distrahendas a finibus actualis Vicariatus de Kiang-si septemtrionali.
Huic denique Vicariatui, ut alteri quoque, qui hactenus vocatur de
Kiang-si orientali, cuius fines tamen intactos linquimus, nomina et titulos
tribuenda volumus e praecipuis eorum urbibus, illi nempe ex urbe
Kiou-kiang, huic ex urbe Fu-chow, in quibus nimirum Vicarii Apostolici
sedem habent. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, suffragari nunc et in posterum, sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque atque inane fieri, si quidquam secus, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xxv
mensis augusti anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

PRAEFECTURA APOSTOLICA NOVAE GUINEAE HOLLANDICAE IN VICARIATUM APO-

STOLICUM ERIGITUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Christiani gregis sollicitudo, quem
Nobis divina Providentia commisit, id maxime curandum suadet, quod
facilius ipsius utilitatibus provehendis ubique gentium conducat. Quare

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.