AAS 13 (1921), p. 158

IV

URBIS ET ORBIS

DE ADDENDA INVOCATIONE S. IOSEPH LAUDI : « DIO SIA BENEDETTO »

Volvente anno iubilari quinquagesimo a promulgato Decreto pontificio
quo, die 8 decembris anno 1870 Deiparae Virginis Mariae Sponsus,
eiusque unigeniti Filii Salvatoris nostri nutritius, sanctus Ioseph, peculiaris
catholicae Ecclesiae apud Deum patronus constitutus et declaratus
fuit, beatissimus Pater Benedictus XV motu proprio: Bonum sane et
salutare diei 25 iulii anni superioris praecepit et mandavit, ut, intra
eundem annum quinquagesimum, in honorem sancti Patriarchae et in
memoriam promulgati Decreti, solemnis supplicatio fiat, tempore et modo
ab Episcopo, seu Ordinario cuiusque loci, designandis: elargita quoque
Indulgentia plenaria, quam Christifideles adstantes sub consuetis conditionibus
lucrari valeant. Nunc vero idem Summus Pontifex, plurium
Sacrorum Antistitum et Christifidelium votis ac precibus libentissime
obsecundans, statuit ac decrevit, ut quod honori Beati Ioseph ex particulari
indulto apostolico et probata consuetudine in aliquibus locis
viget, ad universam Ecclesiam perpetuo extendatur, scilicet: ut piae
Laudi: Benedictus sit Deus, etc., vulgo Dio sia benedetto, etc., pluribus
indulgentiis ditatae, quae, iuxta monitum et exemplum Psalmistae et
Ecclesiae: « Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius
in ore meo » (Psalm. 33, j), instituta est ad iniurias resarciendas et
amovendas divino Nomini sanctisque caelitibus potissimum per blasphemias
et turpiloquia inlatas, post laudem Nominis Mariae Virginis et
Matris, vulgo Benedetto il nome di Maria, Vergine e Madre, addatur
laus eius castissimi Sponsi et sanctae Familiae paterna vice praepositi,
hisce verbis: « Benedictus sanctus Ioseph eius castissimus Sponsus»,
vulgo Benedetto san Giuseppe suo castissimo Sposo. Quod maxime confert
tum ad complementum laudis et invocationis Sanctae Familiae Nazarenae,
tum ad validum eiusdem praesidium in quolibet vitae discrimine,
potissimum in extremo agone, impetrandum: servatis de cetero servandis.

Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 23 februarii 1921.

© A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. G. Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.