AAS 13 (1921), p. 212

nio fuit, obtinere dicenda sit, ipsam tamen et sedem beatae
nostrorum progenitorum vitae fuisse, et testem deinde tum
eius, quam illi fecerunt ex eo statu, prolapsionis miserrimiae,
tum restitutae, Iesu Christi sanguine, hominum salutis sempiternae.
- Ergo triplicem animarum vitam, quam cogitatione
finxerat, sic explicavit, ut declarandae, ante extremum
divini iudicii diem», vel damnation! reproborum vel piorum,
manium purgationi vel beatorum felicitati clarissimum
lumen ab intima fidei doctrina petere videatur.
Iam vero ex iis quae cum in ceteris scriptis, tum praesertim
in tripartito tradit carmine, haec potissimum putamus
bono esse posse hominibus nostris documento. Primum
Scripturae Sanctae summam deberi a christianorum quoque
reverentiam, summoque cum obsequio oportere accipi quidquid
ea contineatur, ex eo confirmat quia quamquam
scribae divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator
est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos
explicare dignatus est. Quod sane pulcre est verissl-1
meque dictum. Itemque illud, vetus et novum, Testamentum,
quod in aeternum mandatum est, ut ait Propheta, habent
spiritualia documenta quae humanam rationem transcendunt,
tradita a Spiritu Sancto, qui per Prophetas et Hagio
graphos, qui per coaeternum sibi D ei Filium Iesum Christum
et per eius discipulos, supernaturalem veritatem ac nobis necessariam
revelavit \ Rectissime igitur de eo quod mortalis
vitae cursum sequetur, aevo sempiterno « nos certum habe-
<( mus, ait, ex doctrina Christi veracissima, quae Via, Veritas
(( et Lux est : Via quidem, nam ea ipsa ad immortalitatis
(( beatitudinem nulla re impediti contendimus ; Veritas, quia
« omnis est erroris expers ; Lux, quia nos in mundanis insci-
(( tiae tenebris illuminat » . - Neque is minus colit atque3
observat veneranda illa Concilia principalia, quibus Chri-

1 Mon. III, 4.
2 Mon. iii, 3, 16.
3 Conv. II, 9.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.