AAS 13 (1921), p. 235

fide palam profitenda puellam vehementer deterrebat patris dilectissimi
amor et reverentia; qui, haeresi firmiter addictus, eidem filiam
adversari minime patiebatur. Tnde puellae acerba interior luctatio, quam
nihilominus, Deo iuvante, felici successu superavit Maria, tum audito
Evangelio super diversa sorte divitis Epulonis et pauperis Lazari, tum
ex libris catholicis ab amita acceptis et avide lectis, tum a magistris
et sacerdotibus eam de vera religione docentibus, tum demum e ritibus
et caeremoniis, quibus intererat, sacrosancti Missae sacrificii. Hisce omnibus
intime perculsa, paternis erroribus abiuratis, fidem et religionem
catholicam, apostolicam, romanam, de qua scriptum est: « Ubi Petrus,
ibi Ecclesia», constanter sequi usque ad obitum statuit ac deliberavit,
eamque solemni ritu professa est, die 6 iunii anni 1802, coram idoneis
probatisque viris testimonium ferentibus. Die 29 iunii eiusdem anni
ad sacram synaxim accessit, et die 2 iulii a Rmo D. Francisco Moylan
Episcopo Gorcagiensi sacro chrismate confirmata fuit. Anno superiori
David pater eius, uxoris pietatis exemplis permotus, eiusdemque conquerentis
afflictionibus, eo quod se videret divisam fore a dilecto coniuge
separatione perpetua ob diversam religionem, divina opitulante gratia
et morte appropinquante, sacerdotem catholicum acciri iusserat, a quo
de vera Christi fide ac lege convenienter instructus, haeresi rite abiurata
sanctisque sacramentis recreatus, in obedientia Sedis Apostolicae,
in amplexu matris Ecclesiae et in osculo Domini quieverat in pace.
Tnde apparuit Mariae industria, pietas, diligentia et fratrum natu
minorum cura, assidua oratio ac meditatio, quotidiana rosarii mariani
recitatio atque ad sacram synaxim frequentia. In pauperibus autem
sublevandis eius caritas eluxit: sibi enim adscitis in socias piis foeminis,
domina Caecilia Lynch et postea divite et nobili matrona Anna
Maria O'Brien, per quadriennium, ab anno 1808 ad annum 1812,
Dublini et Corcagii, una cum illis domus et nosocomia aegrotantium
atque hospitia puellarum et orphanorum perlustrabat atque cibos,
vestes, medicinas aliaque subsidia et solatia suppeditabat in salutem
corporis et animae, sub moderatoribus Rmo D. Francisco Moylan Episcopo
Corcagiensi, Rmo D. Florentio Mae Carthy, eiusdem coadiutore
et Rmo D. Daniele Murray, postea Dublinensi archiepiscopo; quos
etiam adhibuit consiliarios et duces in paranda via Domini ad vitam
et perfectionem religiosam amplectendam. Anno 1810 Dei Famula,
Clarissarum sanctimonialium in sacello, adstitit religiosae professioni
dominae Caeciliae Lynch. Tunc praelaudatus Rmus Daniel Murray
mentem suam aperuit de domo Dublini instituenda religiosarum a
caritate atque, accedente consona sententia R. D. Patricii Everard, col-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.