AAS 13 (1921), p. 314

8. Ad obtinendum decretum laudis exhiberi debent Sacrae Congregationi:
\
a) supplex libellus ad Summum Pontificem, subsignatus a supremo
Moderatore et a suis Assistentibus seu Consiliariis;
b) litterae testimoniales Ordinariorum de quibus supra (cf. art. 7);
quae litterae obsignatae et sub secreto mitti debent ;
c) relatio a Moderatore supremo et a suis Assistentibus seu Consiliariis
subscripta, ac ut authentica et veridica ab Episcopo domus principis
Congregationis laudandae confirmata, qua exponatur, non modo
ipsius Congregationis origo cum nomine fundatoris eiusque praecipuis
qualitatibus, sed etiam eius status personalis, disciplinaris, materialis et
oeconomicus, addita praeterea notitia de novitiatus institutione, de novitiorum
et postulantium numero ac disciplina;
d) Constitutiones ab Episcopo recognitae et approbatae, lingua
vel latina, vel italica, vel gallica conscriptae et typis impressae;
e) denique, si agatur de aliqua Congregatione tertiariorum in communi
viventium, etiam testimonium Moderatoris generalis primi Ordinis,
quo constet eam eidem primo Ordini fuisse aggregatam, iuxta canonem
492 § 1.
9. Decretum, approbationis. Conceditur decretum approbationis novae
Congregationi, si, post datum decretum laudis, per satis diuturni temporis
experimentum probatur eius firma compago, constitutionum accommodatio
et vigens observantia, regiminis recta ratio, religiosorum studium
servandae disciplinae in vinculo caritatis ad intra, et zelus in adimplendis
operibus suae Religionis propriis ad extra.
10. De praedictis conditionibus constet oportet tum ex relatione
status Congregationis, quam iterum, prout supra in art. 8 c) describitur,
supremus Moderator exhibere debet, cum supplicem libellum porrigit
ad obtinendam approbationem ; tum etiam ex commendationis litteris,
iterum dandis, ut supra clausis, ab omnibus Ordinariis, in quorum territoriis
aliqua novae Religionis domus sita est, tum demum ex constitutionum
codice, iterum S. Congregationi exhibendo.
11. Per hoc alterum decretum, de quo sermo est: « Sanctissimus
« Dnus Noster Nattenta ubertate salutarium fructuum, quos tulit
« Congregatio religiosa N..., attentisque..., eam approbat et confirmat
« sub regimine Moderatoris Generalis; salva Ordinariorum iurisdictione
<< ad normam sacrorum canonum ».
12. Quamvis inter decretum laudis et decretum approbationis congrui
temporis decursus, ut supra dictum est (cf. art. 9), plerumque exigatur,
nonnumquam tamen, licet raro, decretum definitivae approbationis con-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.