AAS 13 (1921), p. 330
suis corroborami templum , sed defensionis eius perpetui-1
tati Dominicus consuluit : ut, quae Honorius III, ratum
habens Ordinem, edixit : « ... attendentes fratres ordinis tui
futuros púgiles fidei et vera mundi lumina », ea ut vates
cecinisse videatur.
Profecto, ut omnes norunt, ad propagandum Dei regnum
nullo alio instrumento usus est Iesus Christus, nisi
praedicatione Evangelii, id est viva suorum voce praeconum,
qui caelestem doctrinam usquequaque difunderen t :
Docete, inquit, omnes gentes . — Praedicare Evangelium2
omni creaturae . Itaque ex Apostolorum, maximeque3
S. Pauli, praedicatione, quam Patrum deinceps Dootorumque
institutio et disciplina est subsecuta, factum est, ut hominum
mentes veritatis lumine illustrarentur animique
virtutum omnium amorem conciperent. Hanc ipsam omnino
rationem adhibens ad animarum salutem Dominicus, id sibi
suisque proposuit, tradere aliis contemplata; ob eamque
rem, una cum officio et paupertatem et vitae innocentiam
et religiosam disciplinam colendi, sanctum et sollemne iussit
esse suo Ordini, sedulo incumbere in studia doctrinae et
in praedicationem veritatis.
Iam vero in dominicana praedicatione haec tria, tamquam
insignia, eluxerunt : magna quaedam doctrinae soliditas,
plenum fidelitatis erga Sedem Apostolicam obsequium,
pietas in Virginem Matrem eximia.
Quamvis enim mature se Dominicus natum sentiret ad
praedicandum, tamen non id muneris suscepit, nisi cum in
Palentino Athenaeo philosophiae ac theologiae multam dedisset
operam, diuque in sanctorum Patrum studio versatus,
iis ducibus atque magistris, Scripturae sacrae divitias,
praecipueque Pauli, in suum tamquam succum et sanguinem
convertisset.
1 Eccli. L, t.
2 Matth. XXVIII, Í9.
3 Marc. XVI, 15.