AAS 13 (1921), p. 364

hypogeo erectum quod Maiori Pontificio Altari subest, propensa voluntate
et Apostolica auctoritate ita moderari et amplificare dignatus est;
nimirum :
I. Ut in Missis de Ss. Apostolis Petro et Paulo quae in supradicto
Altari cryptae celebrantur, non solum eorum die festo et per octavam,
sed etiam in aliis Missis, quae de die octava vi iulii ibi permittuntur
toto anni tempore, exceptis diebus Epiphaniae, Dominica Palmarum,
Maioris Hebdomadae, Paschatis Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes
Ssmae Trinitatis, Ssmi Corporis Christi, Nativitatis D. N. I. C. et Assumptionis
B. M. V., omnibus et singulis sacerdotibus celebrantibus liceat
addere Gloria et Credo.
II. Ut privilegium huiusmodi Missae de Ss. Apostolis Petro et Paulo
cum Gloria et Credo extendatur ad tria Altaria eiusdem Basilicae, nempe
Cathedrae S. Petri Ap., Ss. Simonis et Iudae App. et Ss. Processi et
Martiniani Mm., ita tamen ut eo frui valeant tantum: 1) Emi S. R. E.
Cardinales ; 2) Archiepiscopi et Episcopi aliique Ordinarii locorum qui,
iuxta canonum Codicis iuris canonici praescripta, ad Urbem, SS. Apostolorum
Petri et Pauli sepulcra veneraturi, accedunt et Romano Pontifici
se sistunt; 3) Sacerdotes peregrini in ecclesiastica dignitate constituti,
et duces peregrinorum ad Basilicam visitandam turmatim confluentium
et 4) Neopresbyteri intra quindecim dies a sacra ordinatione suscepta
computandos.
III. Quod extensionis privilegium adhiberi poterit singulis anni
diebus, exceptis tamen festis duplicibus I et II classis, Dominicis aliisque
Festis de praecepto servandis, necnon Feriis, Vigiliis et Octavis I et II
ordinis, quae sint ex privilegiatis. Servatis demum Rubricis aliisque
servandis.
Praesenti decreto in perpetuum valituro. Contrariis non obstantibus
quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Die 22 iunii 1921.

* A. C ARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. C. Praefectus.
L. * S.
Alexander Verde, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.