AAS 13 (1921), p. 470

certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium tenore, a vicariatu apostolico Nankinensi
separamus provinciam civilem de Ngan-hoei, quae ab aliis provinciis
civilibus de Kiang-sou, Honan, Houpé, Kiang-si et Tche-kiang
limitatur, eamdemque sic separatam erigimus in distinctum vicariatum
apostolicum ab ipso nomine civilis provinciae de Ngan-hoei nuncupandum
et eorumdem Patrum Societatis Iesu curis concedendum. Praecipimus
quoque ut nomen vicariatus Nankinensis post hanc dismembrationem
immutetur in illud vicariatus apostolici de Kiang-sou.
Haec statuimus decernentes praesentes Literas firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VIII augusti MCMxxr, Pontificatus Nostri anno septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

TITULUS BASILICAE MINORIS CONFERTUR ECCLESIAE] SEU SANCTUARIO ANNUN-

CIATIONIS B. M. V., OPPIDI « FOLLINA », DIOECESIS CENETENSIS.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Ampla ac pervetusta Cisterciensium
Fratrum abbatia, decimo secundo labente saeculo fundata, exstat
intra fines dioecesis Cenetensis, in civitate vulgo Follina, et monasterio
adiacet ecclesia sive sanctuarium Deiparae Virgini ab Angelo salutatae
dicatum, artis operibus insigne non minus quam divini cultus splendore
et christiani populi devotione ac fide. Illic antiqua colitur religione
miraculis inclyta effigies marmore sculpta beatae Mariae Virginis cum
Puero Iesu, ad quam invisendam ex vetusta consuetudine innumeri
quotannis fideles peregre confluunt. Ad Commendae cardinalitiae honorem
evecta abbatia ista insignibus gavisa est Praesulibus, et Carolus
Barbo, qui postea hanc Petri cathedram Pauli II nomine obtinuit, ac

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.