AAS 13 (1921), p. 544

Hanc occasionem nacto Beatissimo Patri placuit etiam grato animo
et liturgico more honorare illum S. Polycarpi Smyrnensis Episcopi discipulum,
Lugdunensem Ep. et Mart. qui in suo opere Adversus haereses
lib. III, magnificum testimonium in perpetuam memoriam de Romana
Ecclesia reliquit, scribens: « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentio-
« rem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est
« eos qui sunt undique fideles... Hac (Romanorum Pontificum) ordina-
« tione et successione ea quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio et
« veritatis praeconatio pervenit usque ad nos ».1
Nec omittendum est quod ex authenticis constat documentis S. Eleutherium
Romanum Pontificem a Lugdunensi Ecclesia per litteras de nonnullis
quaestionibus consultum S. Irenaeo litterarum latori Apostolicas
traditiones quas Romana Ecclesia servaverat illibatas, aperuisse.2
Itaque idem Sanctissimus Dominus noster omnia quatuor supradicta
Festa, sub respectivo ritu, Officio et Missa, approbata et universae
Ecclesiae Latini ritus concessa, ab utroque Clero saeculari et regulari
aliisque omnibus qui ad divinum Officium recitandum ex praecepto
adstringuntur, iussit peragenda inde ab anno 1922 proxime sequenti;
facta tamen potestate Ordinariis locorum et Superioribus maioribus
Ordinum seu Congregationum regularium, quatenus in Domino. ipsi
hoc expedire iudicaverint, huiusmodi obligationem pro suis subditis
differendi in ulteriorem annum 1923. Servatis de cetero Rubricis atque
Apostolicae Sedis Decretis, memorata Festa quoquo modo respicientibus.
Contrariis non obstantibus quibuscumque.
Die 26 octobris 1921.

£g A. CARD . Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. G. Praefectus.

L.©S.
Alexander Verde, Secretarius.

1 I. P. Migne, Cursus Patrologiae, ser. graeca, vol. VII, col. 849, 851.
2 Off. propr. Rom. (27 maii) Ss. Ioannis I, Urbani 1 et Eleutherii Pp. et Mm.,
îect. VI.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.