AAS 14 (1922), p. 183

LITTERAE APOSTOLICAE

I

ERIGITUR IN SINIS NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA DB LANG-LONG APPEL-

LANE A.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus,
Nos admonet supremi apostolatus officium, quo in terris fungimur.
Iam vero, cum venerabilis frater ioannes B. De Guébriant, Visitator Apostolicus
regionis Sinensis, Apostolicam hanc Sedem instanter flagitaverit,
ut missio separata erigeretur pro incolis e stirpe Dioy, qui habitant in
parte meridio-oceidentali vicariatus Apostolici de Kui-Ceu et in parte occiduo
-septentrionali vicariatus Apostolici de Koang-si, atque huic Visitatoris
Apostolici postulationi etiam petitiones accesserint venerabilium fratrum
tam Francisci L. Seguin Vicarii Apostolici de Kui-Ceu, quam Mauritii Ducœur
Vicarii Apostolici de Koang-si: Nos, collatis consiliis cum V V. FF.
NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei momentis attente perpensis, memoratorum Praesulum votis concedendum
esse existimavimus. Quare, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium
tenore, a vicariatu apostolico de Kui-ceu seiungimus territorium
complectens sub-praefecturas civiles de Panhien, Pougan, Ganlan, Hinjen,
Hiny, Tchenfong, Lanlong, Tsehen, Loufou : insuper districtus de Matchang,
Nicoutchang, Tchehiang, pertinentes ad subpraefecturam de
Kouanlin et districtus de Potang, Hohon, Yangkia et Cheten ex subpraefectura
de Tseyuin. A vicariatu autem Apostolico de Koang-si seiungimus
subpraefecturas civiles de Liniun, Silong, Silin. Hoc autem territorium
sic a dictis vicariatibus Apostolicis separatum, Apostolica similitef
Nostra auctoritate, per praesentes erigimus in praefecturam Apostolicam
ab urbe Lang-Long nuncupandam et societatis Parisiensis pro missionibus
exteris curis concredendam.
Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumqùe ex nunc et inane fieri,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.