AAS 14 (1922), p. 185

dum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII februarii MGMXXII, Pontificatus Nostri anno primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Iii

BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA IN GALLICAE NATIONIS PATRONAM

PRAECIPUAM SANCTAQUE IOANNA ARCENSIS IN MINUS PRINCIPALEM PATRO-

NAM RITE ELECTAE DECLARANTUR ET CONFIRMANTUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Galliam, Ecclesiae filiam primogenitam
merito appellatam, Romani Pontifices Nostri decessores iugiter
per saecula singularibus paternae voluntatis significationibus prosecuti
sunt. Decessor quidem Noster bo. me. Benedictus Pp. XV, cui maxime
cordi fuit spirituale bonum Galliae, praenobili huic nationi peculiare
benevolentis animi pignus exhibere cogitavit. Etenim cum nuper VV.
FF. Nostri Cardinales, Archiepiscopi et Episcopi Galliarum unanimi
consensu per venerabilem fratrem Stanislaum Touchet, Episcopum Aurelianensem,
supplices ferventesque ad ipsum preces admovissent, ut Beatam
Virginem Mariam sideribus receptam in Gallicae nationis Patronam
principem, in alteram vero caelestem patronam Sanctam Ioannam
Aurelianensem Puellam declarare dignaretur, Decessor idem Noster
optatis hisce piis benigne concedendum censuit; at morte interceptus,
quod mente conceperat consilium exsequi nequivit. Sed Nobis, modo
ad sublimem Principis Apostolorum cathedram divinitus evectis, gratum
acceptumque est desideratissimi Nostri decessoris votum implere
et, suprema Nostra auctoritate, illa decernere quae in emolumentum
Galliae bene, prospere feliciterque eveniant. Constat ex veteri proverbio
« Regnum Gallicum regnum Mariae » fuisse vocatum: idque iure. A primis
enim Ecclesiae saeculis ad nostra usque tempora, Irenaeus et
Eucherius, Lugdunenses ambo, Hilarius Pictaviensis, Anselmus, primum
in Gallia dein in Anglia Archiepiscopus, Bernardus Claravallensis,
Franciscus Salesiuë, aliique plures sancti Doctores Mariam celebrarunt,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.