AAS 14 (1922), p. 223

studio perpensis, propositionibus dilecti filii hodierni Superioris generalis
Congregationis Immaculati Cordis B. M. V. de Scheut ac concordi
voto tum Ordinariorum locorum, tum venerabilis fratris Ioannis B. De
Guébriant Archiepiscopi Marcianopolitani, qui Sinenses Missiones nuper
visitavit, adnuendum esse censuimus: eaque quae infra scripta sunt
edicimus idcirco atque statuimus. Nimirum, Motu proprio atque ex certa
scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium vi, constituimus atque decernimus ut in
civili regione de Kansù aliisque finitimis, sacris praelaudatae Congregationis
operariis opem ferant duo alia Instituta: Societas nempe Verbi
Divini de Steyl et Ordo Fratrum Minorum S. Francisci Asisiensis Capulatorum.
Minorum Capulatorum curis tribuatur evangelizatio territorii
de Wei-tchoan-tao et de King-yuen-tao quae..constituent vicariatum
apostolicum de Kansù orientali; Congregationis de Steyl curis concredantur
Turkestan Sinensis, Ngàn-su-tao, Kaiì-leang-tao, Sining-tao, Lanchan
-tao, Kukunoor et territorium mongolicum de Alachan, quae regiones
constituent vicariatum apostolicum de Kansù occidentali. Institutum
autem Immaculati Cordis B. M. V. de Scheut evangelizare perget reliqua
territoria de Ning-hia-tao, Ning-tiao-Leang, principatus mongólicos
de Otok, Wuchen, Tjassak, Hang-king et colonias sinenses de ripa sinistra
fluminis Flavi usque ad colonias de Wu-yuen-hien inclusive et
insuper alia territoria vicariatus apostolicos de Mongolia constituentia.
Istis tamen regionibus nova circumscriptio ecclesiastica per alias Apostolicas
Litteras dabitur; interim vero antiqua Missio de Iii et vicariatus
apostolicus de Kansù septentrionali necnon apostolica praefectura
de Kansù meridionali abolita censeantur.
Haec constituimus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas,
validas et efficaces semper exstare ac permanere ; suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis ordinationibus,
aliisque speciali et individua mentione dignis, ceterisque contrariis
quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
viri martii MCMXXII, Pontificatus Nostri anno primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.