AAS 14 (1922), p. 273

DIVISIO VICARIATUS APOSTOLICI DE SCIAN-SI SEPTENTRIONALI IN SINIS ET

ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE « TATUNG-FU ».

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Concreditum Nobis divina benignitate
munus provehendae ubique gentium humanae salutis in Christo,
id maxime praestari postulat quod Ecclesiae administrandae pro varia
temporum opportunitate profuturum sit. Quare, cum venerabilis frater
Agapitus A. Fiorentini, Episcopus titularis Rusaditanus et Vicarius Apostolicus
de Scian-si septentr, in Sinis, instanter postulaverit ut, ob nimiam
amplitudinem, in duas partes divideretur suae iurisdictionis territorium
novaque proinde erigeretur missio; cumque dilectus filius Superior generalis
Congregationis Immaculati Cordis Mariae de Scheut proposuerit
fundationem Seminarii centralis pro missionibus suae Congregationi
religiosae concreditis in urbe Tatung-fu, quae in extrema parte septentrionali
vicariatus apostolici de Scian-si septentrionali sita est, Nos, conlatis
consiliis cum V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, Motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore ab actuali vicariatu apostolico de Scian-si septentrionali
sex sub-praefecturas civiles de Tatung-fu, Jang-kao, Tienchen,
Hunyuan, Kwangling et Lingkin seiungimus easque erigimus in praefecturam
apostolicam separatam, ab urbe Tatung-fu nuncupandam, et
curis credendam Patrum Congregationis Immaculati Cordis B. M. V. de
Scheut.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIV martii anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.