AAS 14 (1922), p. 323
tenvvel fidei amore caritatisque studio motus vel alio etiam
honestissimo sensu, dat non invitus, atque in nonnullis nationibus
affluenter. Verum neque haec stipes eorrogandi ratio
accommodata est singularum Missionum necessitatibus,
neque per eam licet aequabiliter atque ordine universas
administrare Missiones maiore cum earum emolumento ac
stabilitate.
Quaecumque igitur inventa sunt genera particularibus
Missionibus opitulandi, Nos, aequo ac decessores Nostri,
comprobantes, habemus in animo catholicarum Missionum
universitati, certa ratione et via, ex catholici orbis collatione,
consulere, ita quidem ut et corrogatae apud omines
nationes ab omnibus, quotquot sunt, Ecclesiae filiis vel minutae
stipes in unum acervum, universe Missionibus tuendis
destinatum, colligantur, et haec pecunia omnis, potestati
quidem arbitrioque comfmissa Nostro dumtaxat et
Sacrae Congregationis Christiano nomini propagando, per
delectos a Nobismetipsis viros, in omnes distribuatur Missiones,
pro uniuscuiusque necessitate.
Iam vero cogitantibus Nobis quo pacto id propositum
efiiciamus, feliciter occurrit praeclarum illud Lugdunense
Opus a Propagatione Fidei nuncupatum, quod abhinc ipsis
centum annis homines aliquot pietatis caritatisque laude
spectatissimi condiderunt. Nemo est qui singularia promerita
instituti huius ignoret; quod quidem inter Galliae catholicae
recentiora ornamenta et decora numerari debet ;
hoc enim societatis vinculo colligati, mirabile est quam
multi ex omni ora ac parte terrarum Missiones catholicas
adhuc suo et stipis auxilio et piae precationis suffragio iuvare
consueverint. Quapropter magnis pontificalis indulgentiae
muneribus ac privilegiis Opus, de quo loquimur,
cumularunt decessores Nostri, praecipueque Gregorius XVI
Apostolicis Litteris Probe nostis die xv augusti MDCCCXX,
et Leo XIII Epistola Encyclica Sancta Dei civitas die III
decembris MDCCCLXXX, omnibus Episcopis universoque fide-