AAS 14 (1922), p. 383

AD EM.MOS ARCHIEPISCOPOS BOSTONENSEM ET PHILADELPHIENSEM ALIOSQUE

REV.MOS ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ET ORDINARIOS IN FOEDERATIS STA-

TIBUS AMERICAE: LITTERAE DE VISITATIONE APOSTOLICA MOX FUTURA.

Cum Ssmus Dominus Noster Pius Pp. XI his diebus decreverit ut
visitatio apostolica fiat in dioecesibus et Ecclesiis Statuum Foederatorum
Americae, de mandato eiusdem Sanctitatis Suae, pro meo munere,
hoc propero omnibus Ordinariis dictae regionis nunciare. Haec cura
Sanctitatis Suae erga Americae Ecclesias apprime grata omnibus evadere
debet, eo quod ostendit quanto studio et amore Summus Pontifex
oculos intendat in hanc catholicae Ecclesiae partem, quae adeo insignis
est et in dies magis floret, ut idcirco maiore quotidie studio sit excolenda:
sed vel magis grata erit cum ad hoc Visitatoris Apostolici munus
Sanctitas Sua elegerit Suum Delegatum R. P. D. Ioannem Bonzano,
Archiepiscopum Melitenensem, qui diuturna commoratione, rerum et
personarum cognitione, animi rectitudine et in hanc rempublicam amore,
notus et acceptus prae alio quolibet censendus est. Supervacaneum
itaque esse videtur ipsum singulis Ordinariis commendare, quo facilius
et expeditius ministerium suum adimplere valeat.
Omnia praeterea fausta ac felicia in Domino ominatus, impenso
animo adprecor ut in. novum et insigne rei religiosae augmentum haec
visitatio cedat.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die
14 iunii 1922.

C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen., Secretarius.

L. © S .
Aloisius Sincero, Adsessor.

IV

DE MUTATIONE TITULI ARCHIDIOECESEOS LI N AREN SIS

Decreto Sacrae Congregationis Consistorialis, diei 9 iunii 1922, R. P.
D. Ioanni de Iesu Herrero et Pina facultas data fuit assumendi pro
sua archidioecesi, relicto titulo Linarensi, titulum Montereyensem, ab
urbe « Monterey », ubi sedes episcopalis semper fuit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.