AAS 14 (1922), p. 540

gros comitatus, qui vulgo nuncupantur: Imperial, Los Angeles, Orange,
Riverside, San Bernardino, San Diego, Santa Barbara, Ventura, et simul
archidioecesi Sancti Francisci attribuimus totum comitatum Sanctae
Clarae, adeo ut dioecesani fines iidem sint ac fines civilium comitatuum.
Nos autem noviter erectae dioecesis Montereyensis Fresnensis sedem
et cathedram episcopalem constituimus in civitate Fresnensi, quam
idcirco ad civitatis episcopalis fastigium extollimus, eidem tribuentes
omnia privilegia ac iura quibus ceterae civitates episcopales ex iure
communi fruuntur, atque simul ecclesiam Sancti Ioannis Baptistae ad
dignitatem cathedralis evehimus et ipsi eiusque pro tempore Episcopis
tribuimus honores, insignia, favores, gratias, privilegia et iura, quibus
aliae cathedrales ecclesiae ac earum Antistites iure communi vel legitima
consuetudine gaudent; insuper aedes parochiales Sancti Ioannis
Baptistae in aedes seu sedem episcopalem transmutamus. Dictam
cathedralem Ecclesiam suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae
Sancti Francisci in California, illiusque pro tempore Episcopos
iuri metropolitico Archiepiscopi S. Francisci subiicimus.
Quod dotem attinet, huic dioecesi Montereyensi Fresnensi bona
assignandus et reditus omnes etiam adventicios, quacumque ratione ad
mensam episcopalem obventura: ac Episcopo pro tempore facultatem
concedimus cathedraticum imponendi aliaque iuxta sacros canones pro
eius discreto iudicio statuendi, quibus necessitatibus dioecesis rite consuli
possit.
Iubemus autem quod spectat ad Consultorum coetus nominationem,
ad Administratoris dioecesis, sede vacante, electionem, ad ipsorum clericorum
et fidelium iura et onera et quidem ad erectionem parvi Seminarii
dioecesani aliaque huiusmodi, rite servari quae Codex iuris canonici
praescribit, cauto tamen ut alumni Seminarii pro studiis philosophicis
et theologicis ad aliquod maius Seminarium mittantur.
Mandamus insuper ut omnia documenta et acta, quae dioeceses
Montereyensem Fresnensem atque Angelorum Sancti Didaci earumque
clericos et fideles respiciunt, necnon ea quae territoria dismembrata
spectant, respective ad proprias episcopales Curias tradantur et in earum
archivis sedulo asserventur.
Quousque vero dioecesis Montereyensis Fresnensis de proprio Pastore
provideatur, venerabili fratri Ioanni Cantwell, hucusque Episcopo
Montereyensi Angelorum, nunc vero in Episcopum Ecclesiae Angelorum
Sancti Didaci praefecto, eiusdem regimen committimus, tamquam
Administratori Apostolico, omnibus cum facultatibus, quae huic muneri
sunt propria.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.