AAS 14 (1922), p. 62

Beneficiariorum locos tenebant Archiepiscopi et Episcopi quamplures;
neque deerant Praelati ex aliis Collegiis, itemque Parochi
urbani. Extra septa cappellae Iuliae innumeri sacerdotes, Religiosi, ac
fideles, preces suas pro requie desideratissimi Patris coniungebant.
Funebris pompa sacellum ingressa est, dum chorus psalmum Miserere
absolvebat: Emus Card. Camerarius a cornu Evangelii sedit, eique
adsidebat Emus Card. Raphael Merry del Val Archipresbyter Basilicae.
Super altaris gradus Crux defertur, et post eam accedunt cantores:
ante vero Crucem stabant Pontificiae Domus Praesules.
Dum Pontificis corpus in funebrem aream reverenter demittebatur,
Chorus antiphonam Sicut cervus decantavit, qua absoluta R. D. Ioseph
Cascioli, Cancellarius et Custos Tabularii Capituli Vaticani, instrumentum
sepulturae, totius rei gestae seriem enarrans, legere coepit.
Interim gestatores sedis pontificiae Corpus Pontificis suo loco extulerunt
atque in capsa cypressina condiderunt. Quo accessit Excmus et
Rmus Richardus de Samper, Sacri Palatii Apostolici Praefectus, qui
seri cum velum album supra faciem Pontificis defuncti stravit: eodemque
tempore Illmus et Revmus Camillus Caccia Dominioni, Praefectus cubi- /
culi secreti, unum manticulum coccineum ad pedes Cadaveris deposuit
in quo declaravit ipse contineri noraismata ex auro, argento, aere cusa
tempore Pontificatus Benedicti f. r. XV. Intra capsam pariter missum
est volumen pergamenum inclusum custodia ex metallo cylindraceae
formae, continens eiusdem venerandi Pontificis elogium, quod composuit
et recitavit Illmus et Rmus D. Aurelius Galli, Canonicus Vaticanus
et a secretis litterarum latinarum ad Principes ; cuius tenor sequens est :

BENEDICTUS XV PONT. MAX.

Genuae XI hai. dec. anno MDCCCLIV patricio genere natus est ex
Iosepho Delia Chiesa ""ei Ioanna Migliorati marchionibus et ad sacrum
fontem Iacobus appellatus.
Florente aetate cum in patrio Athenaeo iuris lauream adeptus esset
Romae in almo Collegio Capranicensi aere ingenium sacris disciplinis
exooluit.
Sacerdotio initiatus mature Apostolicae Sedi operam navare coepit
ac primum Nuntii apostolici apud Aulam hispanicum adiutor tum in
Romana Curia negotiis publicis tractandis scriba et alter a Cardinali fuit.
Interea ut qui dignis sacerdote virtutibus ornatus esset sacri ministerii
munia quantum per occupationes ei licuit sedulus obire consuevit
noctuque supplicationes Sacramenti augusti ad adorandum propositi pien^-
tissime frequentava.
Anno MDCCCCVII Archiepiscopus Bononiensis renuntiatus et VII post
annis inter Patres Cardinales adlectus ipsa pastoralis muneris perfun
ctione egregiam viam sibi ad pontificatum maximum munivit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.