AAS 15 (1923), p. 146

ECCLESIA PAROECIALIS B. M. V. A VALLE ELORTJM IN CIVITATE TREMP, DIOE-

CESIS TJRGELLENSIS INTRA FINES, BASILICAE MINORIS TITULO AC PRI-

VILEGIIS AUGETUR.

Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclarissima inter monumenta
quibus Urgellensis dioecesis nobilitatur iure meritoque accensendum est
vetus atque insigne templum paroeciale civitatis Tremp in comitatu olim
Pallars cui nomen factum. Hoc templum sive celeberrimum sanctuarium
Beatae Virgini Mariae a Valle florum sub titulo dicatum, primis christianae
aetatis saeculis exstructum, saepe ab infidelibus eversum fuit et ab
incolis Trempensis civitatis-iterum iterumque aedificatum, auspice in primis
Carolo Magno, qui anno reparatae salutis DCCLXXXVII amplissimo illud
canonicorum ordine auxit, nec non curantibus piissimis comitibus e Pallars,
qui in suo testamento, anno MLXXVIIII conscripto sanctuarium ipsum
« ecclesiam matrem » appellarunt illudque magnis opibus locupletarunt.
Nec minus sacram eandem aedem privilegiis singularibus auxerunt ditaruntque
sedis Urgellensis Antistites, quos inter memorare iuvat Bernardum,
qui Pallarsiensem ecclesiam restauravit, et Eaymundum, qui praeclara
ipsi ecclesiae addidit privilegia eo ductus consilio, nimirum quia inibi Dominus
Iesus Christus, piis precibus et meritis sanctissimae Genitricis suae,
mirabilia operatur. In praesens etsi eadem ecclesia Capitulo canonicorum
haud amplius gaudeat, nihilominus inter ceteras sacras aedes universae
dioecesis eminet, tam magnificentia artis operum, quibus renidet, et nobilitate
structurae, quam divini cultus splendore et fidelium pietate ac frequentia.
Quare, cum Urgellensis Episcopus, vota expromens tam civium
Trempensis urbis, quam cleri populique totius dioecesis suae, Nos enixis
precibus flagitaverit, ut dictam aedem paroecialem ad Basilicae minoris
dignitatem evehere de Nostra benignitate velimus, Nos votis his annuendum
ultro libenterque existimavimus. Quamobrem, audito venerabili fratre
Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae
Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium tenore, ecclesiam paroecialem in honorem B. M. V.
a Valle florum Deo dicatam, Urgellensis diócesis intra fines, titulo ac
dignitate Basilicae minoris cohonestamus, illique honorificentias omnes ac
privilegia tribuimus, quae minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure
competunt. .

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.