AAS 15 (1923), p. 193

ACTOPSTOUGAÎ^EDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

MOTU PROPRIO

DE ORDINARIORUM FACULTATIBUS QUINQUENNALIBUS

PIUS PP. XI

Post datam instructionem et statutam normam pro facultatum
quinquennalium concessione, complures Episcopi, sive
singulatim, sive coniunctim, a NTobis enixe efflagitarunt, ne inolitus
iam et vetustus mos mutaretur has facultates obtinendi
unico folio typis impresso et ab uno Officio distribuendo. Gravamen
enim esse sibi dicebant tot Officia adire, idque facere
non posse nisi ope procuratorum et non sine incommodis atque
dispendiis.
Quae quidem omnia quum Nobis visa sint digna consideratione,
ad gratificandum Episcopis et ad faciliorem ipsis reddendam
suarum Ecclesiarum administrationem, praesentibus Litteris
motu proprio et certa scientia statuimus et decernimus, ut
in posterum facultates quinquennales, intra limites praefinitos
et sub formulis exhibitis die 17 martii 1922, ab una Sacra Congregatione
tribuantur, apud quam omnes Episcopi, non obnoxii
iurisdictioni sive Sacrae Congregationis de Propaganda Fide,
sive Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, relationes
suas dioecesanas deferre tenentur, hoc est a Sacra Congregatione
Consistoriali. Ministri autem Sacrae Congregationis Consistorialis,

ACTA, Toi. XV, n. 5. — 5-5-923. 14

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.