AAS 15 (1923), p. 196
Tripolis (Denu) a finitimo vicariatu apostolico a Litore aureo distrahendis
ac separandos, in vicariatum apostolicum erigimus de Volta inferiore nuncupandum.
Novum autem vicariatum hunc sequentibus hmitibus finitum
volumus: nempe, ad septentrionem n. 2° 8' 33" limite politico; ad orientem
hmitibus politicis territorii Togonensis gallici; ad occidentem limitibus
vicariatus apostolici a Litore aureo, idest linea quae cursu fluminum
de Volta et de DaMca sequitur; denique ad meridiem Oceano Atlantico.
Eumdem vero novum vicariatum de Volta inferiore curis sacerdotum
Societatis Lugdunensis Missionum ad Afros provinciae Hollandicae commissum
volumus.
Haec praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
martii, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.
III
DIVUS LEONARDUS A PORTU MAURITIO CAELESTIS PATRONUS DECLARATUR
SACERDOTUM QUI IN CATHOLICIS REGIONIBUS AD SACRAS MISSIONES
POPULARES INCUMBUNT.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam 1 rei memoriam. — Eomani Pontifices Nostri decessores
fidelibus peculiaria munera sive officia vitae christianae implentibus
singulares caelestes Patronos adsignare consueverunt, quorum valido uterentur
auxilio et sequerentur exempla, huiusmodi ad honorem illos e sanctis
caelicolis engentes, qui in iisdem muneribus et officiis, dum vitam mortalem
agerent, maxime excelluissent. Hoc ducti consilio piis precibus annuendum
existimavimus dilecti filii Bernardini Klumper, Fratrum Minorum
Ministri generalis, qui, amplissimo etiam fretus suffragio Purpurati S. E. E.
Principis Orestis Cardinalis Giorgi, Nos instanter rogavit ut sanctum Leonardum
a Portu Mauritio, Confessorem, Ordinis sui decus atque ornamentum,
caelestem Patronum designare dignemur sacerdotum, qui sacris popularibus
missionibus in regionibus catholicis operam navant. Et sane