AAS 15 (1923), p. 202

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere,, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his, à quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xix
mensis aprilis, anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

VII

VENERABILIS DEI FAMULA THERESIA A IESU INFANTE, MONIALIS PROFESSA

ORDINIS CARMELITARUM EXCALCEATORUM, BEATA RENUNTIATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Quod Ioannes vidit in monte Sion virgineum
agmen sequi Agnum quocumque ierit et suavissimum audivit edere
canticum quod nemo poterat dicere, luculenter demonstrat quanti apud
Deum habeatur intemerata virginitas, ea nimirum vivendi ratio angelicae
potius quam humanae naturae consentanea. Omnium singulare hoc evangelicae
gratiae munus, post magnam Virginem Dei parentem, quae merito
virginalis decoris auctor est habita, plures candidis amictae stolis
in Ecclesia Dei studiose retinuerunt puellae, quae fluxis mundi voluptatibus
et illecebris caelestia gaudia numquam peritura antetulerunt.
Quapropter in Ecclesia catholica purpuréis martyrum rosis intertexta
sunt nivea virginum lilia, ita ut ex iis splendidissima nectatur illa corona,
qua immaculata Christi sponsa gaudet redimiri. In istiusmodi puellarum
virginum agmine hac nostra aetate praeclare excelluit Theresia
a Iesu Infante, monialis professa, Carmelitarum Ordinis decus et ornamentum,
quae consummata brevi implevit tempora multa, devotumque caelesti
Agno virginalem candorem magna cumulavit eximiarum laude virtutum.
Alensonii, intra fines dioecesis Sagiensis, nata est Serva Dei, postrema
novem hberorum, Aloisio Iosepho Stanislao Martin'et Maria Zeba
Guérin parentibus, qui tum fortunae bonis tum magna christianae pietatis
laude summopere commendabantur, die secunda mensis ianuarii anno
MDCCCLXxni, et quarto mensis eiusdem die lustralibus aquis ablutae puellae
Mariae Pranciscae Theresiae nomen fuit. Quo tempore Dei Famula in

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.