AAS 15 (1923), p. 294
Eapropter, ut sibi concredito Frater Marianus tani naviter sancteque perfungeretur
officio, sicut ex actis et probatis illum, per quadraginta et amplius
annos, ad obitum usque, perfunctum reapse fuisse constat, non communes,
neque vulgares, sed ad heroicum evectae gradum, christianae
eidem excolendae fuerunt virtutes, easque inter inexhausta cum omnibus,
potissimum vero cum rudi agrestique pauperum turba illuc singulos per
dies confluente, adhibenda fuit caritas, eaque mirum in modum coniungenda
cum interioris perfectionis iugi, constanti incensoque, quo ille capiebatur
et in dies proficiebat, studio. Quocirca ita se gerens, mirifice docuit
Frater Marianus, quomodo dimissa etiam et vexata multisque exterius
agendis distenta vitae ratio egregie valeat ad excelsae virtutis adeptionem,
si, Dei voluntate sibi unice proposita, suae quisque conditionis munia perfecte
servaverit.
Quibus itaque praeeuntibus et tamquam facem commonstrantibus,
ea, qua opus erat, clarior emersit de heroicitate virtutum demonstratio,
simulque quanta Causae huius dignitas esset atque praestantia, enotuit,
maxime agnoscenda iustoque pretio aestimanda a religiosarum familiarum
Moderatoribus, a Seminariorum Rectoribus, a collegiorum aliorumque
id genus institutorum Praesidibus, quippe qui eo maiora bona sibi universoque
hominum convictui polliceri poterunt, quo magis propriae domus
ianitores a Fratre Mariano sumpturi erunt ad imitandum. Ita cunctis
plenam in lucem prodeuntibus praeclaris, nec exiguae frugis huiusce Causae
meritis, facile explicatur, cur propositae super virtutibus quaestionis plana
et expedita inde ab initio iuridica processerit cognitio, quae suum sortita
est exitum in Congregatione generali, quae, post binas praevias, antepraeparatoriam
nempe et praeparatoriam Congregationes, die vigesima quarta
superioris mensis aprilis, coram Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XI
coacta fuit. In qua a Reverendissimo Cardinali Ianuario Granito Pignatelli
di Belmonte, causae Relatore, sequens ad discutiendum propositum est
Debium: An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate in
Deum et proximum; nec non de cardinalibus, Prudentia, Iustitia, Fortitudine
et Temperantia earumque adnexis venerabilis Servi Dei Fratris Mariani
ab Arce Casali, in gradu heroico, in casu et ad effectum, de quo agitur? Reverendissimi
Cardinales et Patres Consultores proprias exposuerunt sententias,
quas laeto intentoque animo Sanctissimus Dominus noster est
prosequutus; sed, ceu de more, supremum iudicium Suum protrahendum
duxit, ut in re tanti ponderis Divini Spiritus auxilium effusis precibus postularetur.
Hodierno vero die, qui solemnia, quod Crux sacrosancta Hierosolymis
est inventa, annuus memorat, post oblatum omnipotenti Deo
Sacrificium, ad "Vaticanas Aedes arcessiri iussit Reverendissimos Cardi-