AAS 15 (1923), p. 310

ditionis cum virtute, veritatis cum caritate societas, singularis
prorsus exstitit in Angelico Doctore; cui quidem iure etiam insigne
solis attributum est, utpote qui, scientiae lumen mentibus
afferendo, igniculos virtutum in voluntates iniiciat.. Qui est igitur
omnis sanctitatis et sapientiae fons Deus omnino videtur ostendere
in Thoma voluisse, quemadmodum altera ex his rebus
alteram adiuvet, id est virtutum exercitatio ad veritatis contemplationem
componat, ac vicissim subtilior veritatis meditatio virtutes
expoliat atque perficiat. Etenim qui pure vivat et integre
domitasque habeat virtute cupiditates, is quidem, tamquam magno
impedimento solutus, multo facilius tollere ad caelestia potest
animum altiusque Dei arcana introspicere, secundum illud
ipsius Thomae: « Prius vita quam doctrina: vita enim ducit ad
« scientiam veritatis »; idem vero, cum in cognoscendis iis quae1
sunt supra naturam, studii plurimum collocaverit, ex hoc ipso
ad perfecte vivendum non parum se sentiet excitari: neque enim
solivaga aut ieiuna, sed valde actuosa dicenda est tantarum rerum
scientia, quacum pulchritudo totum hominem ad se rapiat
atque convertat.
Haec sunt in primis, Venerabiles Fratres, quae licet ex hac saecularis
memoriae recordatione discere: sed quo eadem clarius appareant,
visum est Nobis de Thomae Aquinatis et sanctitate et
doctrina breviter in his Litteris disserere, tum demonstrare quae
inde fluant sacro ordini maximeque sacrorum alumnis, denique
christiani nominis universitati opportuna documenta.

Quaecumque in genere morum sunt virtutes, Thomas quidem
omnes praeclarissimas habuit, easque ita copulatas et connexas,
ut, quemadmodum ipse vult, coalescerent in caritate « quae dat
« formam actibus omnium virtutum ».2 Sed si sanctitatis huius
notas tamquam proprias et peculiares quaerimus, prima omnium
occurrit ea virtus, unde quaedam cum angelicis naturis visa est
esse Thomae similitudo; castimoniam dicimus, quam cum in

1 Comment, in Matth., c. V.
2 II-II, q. XXIII, a. 8; I-II, q. LXV.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.