AAS 15 (1923), p. 317

« ea quae sunt per se entis in quantum huiusmodi, in qua cognitione
«fundatur primorum principiorum notitia ». Hinc enim stirpitus1
extrahantur errores opinionesque recentiorum, qui volunt non
ipsum ens intelligendo percipi, sed ipsius qui intelligat, affectionem:
jquos quidem errores agnosticismos consequitur tam nervose
reprobatus Encyclicis Litteris Pascendi.
Quibus autem argumentis Thomas Deum esse docet eumque
unum esse ipsum Ens subsistens, ea sunt hodie quoque, sicut aevo
medio, omnium firmissima ad probandum: iisdemque liquido confirmatur
Ecclesiae dogma in Concilio Vaticano solemniter enuntiatum,
quod Pius X praeclare sic interpretatur: « Deum rerum
« omnium principium et finem naturali rationis lumine per ea
a quae facta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam
« causam per effectus certo cognosci, adeoque demonstrari etiam
« posse ».2 Eiusdemque de metaphysicis doctrina, quamquam frequenter
adhuc iniquorum iudicum acerbitatem nacta est, tamen,
quasi aurum, quod nulla acidorum natura dissolvitur, vim splendoremque
suum etiam nunc integrum retinet; recte igitur idem
decessor Noster: « Aquinatem deserere, praesertim in re meta-
« physica, non sine magno detrimento esse ».3
Profecto nobilissima quidem in humanis disciplinis est philosophia,
sed eam, ut res nunc sunt divina Providentia constitutae,
ceteris excellere dicendum non est, cum ad omnem rerum
universitatem haud [pertineat. Etenim in ipso Summae contra
Gentes itemque Summae Theologicae initio, sanctus Doctor alium
rerum ordinem describit, positum supra naturam, eumque
rationis captum excedentem, quem homo, nisi ei divina benignitas
revelasset, numquam fuisset suspicatus. Haec est regio
ubi dominatur fides: fidei autem scientia Theologia nominatur.
Iam vero huiusmodi scientia eo perfectior in quopiam sit oportet,
quo is fidei documenta melius calleat, simulque pleniorem
aptioremque philosophandi facultatem habuerit. Non est autem

1 Contra Gentes, II, c. 83.
2 Motu proprio Sacrorum Antistitum, diei i septembris MDCCCCX.
3 Litt. Encycl. Pascendi, diei VIII septembris MDCCCCVII.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.