AAS 15 (1923), p. 320

cuiusque natura visque sit, haec et talia asceticae mysticaeque
theologiae capita si quis pernosse volet, is Angelicum in primis
Doctorem adeat oportebit.
Atque hic, quidquid composuit, accurate in divinis Litteris
fundavit et exstruxit. Nam sibi persuasum habens Scripturam
in omnibus et singulis partibus vere esse verbum Dei, eius interpretationem
ad eas ipsas leges diligenter exigit, quas proxime
decessores Nostri, Leo XIII in Encyclicis Litteris Providentissimus
Deus, et Benedictus XV Litteris item Encyclicis Spiritus Paraclitus,
sanxerunt; positoque eo principio « Auctor principalis Scrip-
« turae sacrae est Spiritus Sanctus... Homo autem fuit auctor
« instrumentalis », 1 de Bibliorum absoluta fide historica nullum
patitur esse dubium, sed verborum sententiae seu sensus
litteralis fundamento ubertatem divitiasque constituit sensus
spiritualis, cuius triplex genus allegoricum, tropologicum, anagogicum
subtilissime explicare consuevit.
Denique, singulari quodam dono ac munere id habuit noster,
ut suae praecepta disciplinae in liturgiae preces hymnosque converteret,
itaque divinae Eucharistiae vates et praeco maximus
fieret. Etenim, ubicumque terrarum et gentium est Ecclesia catholica,
ibi ad sacra studiose utitur semperque usura est his
Thomae canticis, in quibus simul summa quaedam inflammatia
spirat supplicantis animi, simul de augusto Sacramento, - quod
praecipue Mysterium Fidei appellatur, - doctrinae ab Apostolis
traditae eiusmodi inest enuntiatio, qua nulla perfectior. Haec si
considerentur, itemque illud ipsius Christi praeconium, quod
supra attulimus, sane mirabitur nemo quod hic Doctoris Eucharistici
quoque cognomen accepit.

Iam ex iis quae hactenus memorata sunt, haec factu quidem
peropportuna colligimus. Primum intueantur oportet sanctum
Thomam nostri praesertim adolescentes, magnarumque virtutum
decora quae in eo elucent, diligenter imitando consectentur;
ante omnia humilitatem quod est spiritualis vitae funda-

1 Quodlib., VII, a. 14, ad 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.