AAS 15 (1923), p. 322
cumento, quemadmodum in studiis optimis recte magnoque cum
fructu se exerceat. - Homines vero religiosarum familiarum tamquam
in speculum inspiciant in Thomae vitam, qui oblatos
dignitatis gradus vel amplissimos recusavit ob eam causam ut in
perfectissimae obedientiae exercitatione vivere et in suae sanctitate
professionis emori posset. - Omnibus denique quotquot sunt
Christi fideles cum ab Angelico Doctore pietatis in augustam
caeli Eeginam capere exemplum, cuius et salutationem Angelicam
frequentare et dulce Nomen suis pagellis inscribere consueverat,
tum vero ab ipso Doctore Eucharistico amorem in divinum
Sacramentum petere licebit. Idque ante alios sacerdotibus,
ut est consentaneum: « Quotidie enim unam Missam dicebat
« (Thomas) nisi cum infirmitas impedisset, et aliam audiebat socii
« vel alterius, ad quam ipse frequentius ministrabat », ait eius
vitae scriptor diligentissimus; .at quis explicare dicendo possit
quo spiritus fervore sacrum faceret, qua se diligentia ad illud
eompararet, quas divinae Maiestati grates, eoderrs confecto, persolverefr?
Deinde ad errores effugiendos, in quibus omnium huius temporis
miseriarum fons est et caput, religiosius quam umquam
alias, est in Aquinatis institutione consistendum. Omnino enim
Modernistarum in omni genere Thomas opinionum commenta
con vincit; in philosophia vim et potestatem humanae intelligentiae,
ut memoravimus, tuendo, firmissimisque argumentis Deum
esse probando; in re dogmatica supernaturalem a naturae ordine
discriminando causasque credendi et ipsa dogmata illustrando; in
theologia omnia quae fide creduntur non in opinione niti sed in
veritate, eademque immutari non posse ostendendo; in re biblica
genuinam divinae inspirationis notionem tradendo ; in disciplina
morum, in re sociali et in iure recte principia ponendo de iustitia
legali aut de sociali itemque de commutativa aut de distributiva,
et quae iustitiae cum caritate sint rationes explicando; in ascetica
de christianae vitae perfectione praecipiendo, atque etiam
aequales suis temporibus adversarios religiosorum ordinum oppugnando.
Denique contra illam quae vulgo iactari solet, rationis