AAS 15 (1923), p. 404
§ 3. Si responsiones in novo examine exceptae rem non undequaque
expédiant, sed viam videantur aperire ulteriori veritatis investi»
gationi, altera parte quae primo loco fuit interrogata iterum ad examen
vocata, eidem in contestatione ponantur responsiones ab adverso coniuge
redditae, non exclusa collatione partium inter se et firmo praescripto
n. 47.
56. § 1. Iudex nunquam omittat interrogare partes circa existentiam
causae ad impetrandam dispensationem invocatae.
§ 2. Huiusmodi interrogationem iudex etiam faciat testibus, qui
de re edocti verosimiliter' praesumantur.
57. § 1, Antequam finiatur examen et praestentur quae statuuntur
n. 46, iudex a parte petat ut producat testes septimae manus; et-alios»
etiam, si quos habeat, de petitae dispensationis obiecto instructas.
§ 2. Sedulo quaerendum est a parte, quoties alter coniux sit contumax,
ut indicare velit testes qui cum sint de istius familia aut vicinia
aut eius res domesticas cognoscant, probabiliter utile testimonium praestare
valeant.
CAPUT VIII
De testium productione et aliis probationibus ad rem facientibus
58. In his causis, debet uterque coniux testes, qui septimae manus
audiunt, inducere, sanguine vel affinitate sibi coniunctos, sin minus
vicióos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de
ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate circa rem deductam
in controversiam (Can. 1975, § 1).
59. Testimonium septimae manus, ut ipsa denominatio innuit, septem
testibus ex utraque parte inductis, hoc est septem ab una et septem
ab altera, constare debet. Quod si tot testes haberi nequeant, sufficere
poterunt pauciores ; ratio tamen in actis referenda est*, cur septenarius
numerus haberi non potuerit.
•60. § t. Testimonium septimae manus est argumentum credibilitatis,
quod robur addit depositionibus coniugum, sed vim plenae probationis
non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur (Can. 1975, § 2).
§ 2. Testes septimae manus, quatenus sunt de credibilitate, eo maiorem
sibi conciliant fidem, quo potiora habent documenta de sua probitate.
Habendi sunt autem quasi testes de scientia, et hinc maximam faciunt
fidem, cum referunt se ex coniugibus aut ex proximioribus parentibus,
tempore non suspecto (ut infra, n. 70), didicisse matrimonium mansisse
inconsummatum.