AAS 15 (1923), p. 406

67. In his testibus examinandis iudex, delato iureiurando et factis
interrogationibus generalibus, testi proponat interrogationes sibi a vinculi
defensore tradendas clausas et obsignatas, quae esse poterunt uti
habentur in Appendice, specimine n. XXVII.
68. § 1. Antequam testis dimittatur, ei legendae sunt responsiones
factae a coniuge qui eum uti testem produxit, ut dicat utrum asserta
in attestatione veritati respondere censeat et fide digna habeat.
§ 2. Si iudici non videatur opportunum aut non expedire integram
depositionem legere, vel quia ea refert quae verosimiliter coniux non vult
testibus nota fieri, vel quia periculum subesse potest collusionis, ex
parte legere valet, vel etiam nullimode legere, salva eiusdem iudicis
facultate proponendi appositas interrogationes ex officio, vel curandi ut
a defensore vinculi opportunae contestationes fiant in interrogatorio ab
eodem de more concinnando, firmo praescripto n. 47.
69. Expleto examine, legitur testi integra depositio, rogatur an menti
suae plene respondeat, et, vel habito responso affirmante vel factis expetitis
emendationibus aut additamentis et praestito duplici iureiurando,
iuxta n. 46, subscribit ipse, et cum eo subscribunt iudex, defensor vinculi
et actuarius.
70. In his testibus excutiendis, maxime curandum est, ut si quid protulerint
causae meritum directe attingens, semper ab eis exquiratur
unde, quomodo, quando haec didicerint, ut pateat an tempore non suspecto
ea cognita habuerint iCan. 1774). Causam enim valde iuvant partium
confessiones extraiudiciales tempore non suspecto prolatae; eo
nempe tempore, quando de hac quaestione introducenda ne cogitabatur
quidem, nec aliae suberant rationes veritatem occultandi aut falsum proferendi.

CAPUT X

De testibus, praeter alios septimae manus,
ad instantiam partium vel ex officio a iudice inducendis

71. § 1. Cum proprium sit testimonii septimae manus ut sit argumentum
credibilitatis (Can. 1975, § 2), quoties alios testes inducere
praestat ad complendam probationem, hi de scientia magis quam de
credibilitate sint oportet.
§ 2. Hi producuntur vel ex officio a iudice, audito vinculi defensore,
aut hoc instante; vel ad instantiam partium.
72. Quoties prudenter timeatur collusio inter partes, aut inter testes
septimae manus et partem producentem, vel ipsum testimonium septi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.