AAS 15 (1923), p. 419

X

DECRETUM PRO CITATIONE UXORIS ORATRICIS

Anno Dominidie mensis in aedibus palatii episcopalis
coram Revmo D. N. Iudice Rev. D. N. defensore vinculi, meque infrascripto
actuario:
Visis litteris Sacrae Congr. de disciplina Sacramentorum diei
quibus Rmo Ordinario ... facultas tribuitur conficiendi processum super
asserta inconsummatione matrimonii inter N. et N., et causis petitae
dispensationis ;
Attentis litteris Revmi Ordinariidieiquibus Revmum N. subdelegat
ad eiusmodi processum instruendum;
Idem Iudex subdelegatus, audito vinculi defensore, ad examen uxoris
oratricis procedendum esse decrevit; ideoque dictam uxorem citari
mandat, ut compareat coram praefato Iudice, in aula sessionum huius
s. Tribunalis, in via..., num...., anno..., mense..., die..., hora..., ut examen
subeat in causa matrimoniali a se intentata.
Simul nuncium dat defensori vinculi, ut ante praedictum diem
exhibeat interrogatoria clausa et obsignata, uxori oratrici proponenda;
atque ut examini praefatae mulieris, loco, die et hora ut supra, intersit.

N., Iudex instructor.
L $i S. AT., defensor vinculi.
N., actuarius.

De his quae mandat et iubet iudex, in actis actuarius refert ; et hoc
semel pro semper advertisse sufficiat.
Similiter, mutatis mutandis, conficitur decretum pro citationibus
partis conventae ac testium.
Insuper Iudex mandat, ut interea a parochis tam uxoris oratricis,
quam viri conventi, ac testium qui sunt excutiendi, sin minus a Curia,
exquirantur litterae testimoniales seu documenta, quibus, accuratiore
modo quo fieri possit et sub secreto, significentur notae de honestate,
religione et veracitate utriusque coniugis ac testium, necnon alia referantur
quae necessaria et opportuna ad eorundem depositiones aestimandas
videantur.

XI

LITTERAE IUDICIS AD PAROCHUM PARTIUM, PRO INFORMATIONE SUPER PROBITATE
ET CREDIBILITATE CONIUGUM ET TESTIUM.
(Sub secreto)

Cum ex facultate S. C. de disciplina Sacramentorum diei et
ex subdelegatione Revmi Ordinarii huius dioecesis, in hoc Tribunali
instruatur causa super asserta inconsummatione matrimonii initi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.