AAS 15 (1923), p. 422

XIV

LITTERAE ORDINARII AD COLLIGENDAS PRAEFATAS EXTRAORDINARIAS INFORMATIONES.

(Sub secreto)
Illme Domine,

Cum ex facultate S. Congr. de disciplina Sacramentorum, in hoc
dioecesano Tribunali, ad instantiam uxoris N., instruatur causa super
matrimonio ab eadem muliere inito cum N., quod asseritur minime
fuisse consummatum, et ideo a Summo Pontifice gratia dispensationis
effiagitetur; cumque Nobis constiterit te religione et probitate vitae,
nec non personarum ac rerum scientia et prudentia pollere, atque tibi
praefatam mulierem oralriçem (vel testis aut periti personam) cognitam
esse, praesentibus litteris te rogamus ut, pro caritate et obsequio quibus
erga Ecclesiam praestas, velis Nobis accuratas et distinctas praebere
notitias, secreti lege quidem interposita, de religiositate, honestate et
veracitate dictae mulieris (vel testis vel periti), praesertim in iudiciali
et iurata assertione circa assertam matrimonii inconsummationem, ita
ut dignoscatur utrum in. re tanti momenti fide digna habenda sit necne.
Interim Deus, etc.
Datum..., die..., anno...

N., Ordinarius.
L. i$( S. N., cancellarius.

XV

CITATIO UXORIS ORATRICIS

De mandato Revmi N., Iudicis instructoris in processu super matrimonio
quod contenditur ratum et non consummatum, inter N. et N.,
domina N., habitans in via num. uxor oratrix in causa, personaliter
compareat coram praefato Iudice, in aula sessionum huius
Tribunalis, in via num. anno mense die ...j hora ut iuratum
examen subeat in causa a se intentata.
Datum ex aedibus die ...
N., Iudex.
L. S. N., actuarius.

Eiusmodi citationis fiunt duo exemplaria, quorum unum traditur
cursori, remittendum parti, iuxta praescriptum Codicis, can. 1717 ss.;
alterum asservatur in actis, et in calce eiusdem cursor referet ea quae
peregit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.