AAS 15 (1923), p. 433

Si vero iudex dubitet de sufficienti instructione obstetricum, adhibeat
peritum medicum qui easdem ad rem instruat.
Inspectionem obstetrices vel periti seorsim singuli exsequi debent,
servatis Regulis, n. 93.
Peracta inspectione, pariter singuli seorsim relationem factae inspectionis
et suam sententiam scripto consignent, in attestationibus tradendis
intra terminum a iudice praefinitum, et quae actis integrae allegandae
erunt.
Iudex autem designat locum, diem et horam ad orale examen
peritorum et matronae.

XXX

ORALE EXAMEN PERITI VEL OBSTETRIGIS

Anno, coram Iudice, adstantibus, comparuit D. À. (ut in aliis ses-7
sionibus; cf. initium examinis uxoris oratricis, mutatis mutandis).
Iudex instructor, perito vel obstetrici iterum delato, si ita existimet,
iureiurando de veritate dicenda, reserat schedam obsignatam, ubi continentur
articuli concinnati a defensore vinculi, quos hic praesertim
eruerit ex relationibus ab iisdem peritis exhibitis, iuxta generales et
peculiares circumstantias et difficultates, quae in casu actualis inspectionis
sunt quidem animadvertendae.
Eiusmodi autem articuli, praeter eos qui in schemate infra notantur,
desumi debent ex vulgatis a S. Sede Instructionibus, seu ex Instr.
S. Congr. Concilii, Cum moneat glossa, diei 22 augusti 1840; ex instr.
S. C. S. Off., Iudex ad hoc deputatus, a. 1858; et ex Instr, eiusdem S. O.,
(ad Episcopos Rituum Orientalium), Quemadmodum matrimonii foedus,
an. 1883, tit. VI, art. 5: atque ex consulto viri periti, pro difficultatibus
alicuius peculiaris casus.
Praemissis interrogationibus generalibus, iudex dictos articulos
perito seu obstetrici exhibet, qui esse poterunt ut sequitur; quibus ex
officio alios, prout casus ferat, adiicere debet, attentis etiam dubiis et
ambiguitatibus, quae ex ipso interrogatorio emerserint.
1. An perito aliqua sit necessitudo cum muliere inspecta, vel eius
viro ?
2. Quo tempore et quomodo eos noverit?
3. An sub vinculo iurisiurandi confirmet per omnes partes relationem,
quam de corporali mulieris inspectione scripto exaravit?
4. An in eadem relatione aliquid addendum habeat, vel corrigendum,
vel mutandum?
5. An peritus tum physicam inspectionem, tum etiam relationem
seorsim ab altero perito confecerit?
6. An mulier balneo subiecta fuerit aquae tepentis, et quanto tempore?

7. Qua via et ratione peritus in peragenda inspectione processerit?

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.