AAS 15 (1923), p. 441
morientium post se relinquerent. Num quis inventus est umquam
tam magni animi, ut ibi se suosque in perpetuum consistere
vellet, idcirco ut quotidie pro omnium salute viatorum, quicumque
fame, frigore, lassitudine perituri essent, se in periculum
capitis atque in Mtae discrimen inferrent ? Iam vero sancti
Bernardi a Mentitone laus immortalis est id et cogitasse et
effecisse; ac prope nongenti anni sunt, ex quo conditum ab ipso
Hospitium, solidius illud quidem quam sumptuosius, stare coepit,
at quantis et laboribus et impendiis et invictae virtutis
documentis !
Nam quis explicare queat quam multa quamque magna,
tanto saeculorum spatio, exstiterint religiosorum Bernardi sodalium
erga homines cuiusvis religionis ac generis promerita? Quot
illi adiumenta summis gravissimisque temporibus ministraverint?
Quam multos paene perditos ex mortis faucibus eripuerint? Quam
multum etiam populorum inter se commerciis, Alpina illa itinera
liberando, profuerint? Accedit ut ea morum suavitas, summa
alacritate diligentiaque coniuncta, qua omnes hospites excipere
eosque omnibus caritatis officiis fovere solent - id quod Nosmet
ipsi plus semel experti sumus - non parum valeat ad praeiudicatas
opiniones, si quae insederint in animis hominum contra
Ecclesiam catholicam, eluendas, eorumque voluntates eidem, tam
praeclarae fautrici humanitatis omnis, conciliandas. Quo loco
vehementer libet gratulari dilectis filiis, praeposito et canonicis
regularibus augustinianis, qui, Bernardi spiritum inviolate retinentes,
in ea caritatis christianae veteri statione praesidioque
tam studiose perseverant, illis adiuti canibus ad vestigandum
sagacissimis, ad auxiliandum acerrimis.
Equidem de sancto Bernardo novimus apud recentiores dubitari,
quo ipso anno is lucis huius usuram acceperit. Verum, huiusmodi
quaestionem integram relinquentes, tibi non inviti sufïragamur,
venerabilis frater, millesimum eius natalem, secundum temporum
rationem vulgo antea receptam, celebranti; eo magis quod,
cum dubium non sit quin hic octingentesimus sit annus, cum
No variae Episcopus Bernardo, qui ea in urbe ad Deum excès-