AAS 15 (1923), p. 443

CONSTITUTIOAPOSTOLICA

DE VLADIVOSTOK

ERECTIONIS DIOECESIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Semper Romani Pontifices, vel propria auctoritate, vel rogatu Ordinariorum
dioecesium, diligentissime curarunt ut, ob mutatas in aliqua
regione rerum conditiones, aut ob àlias iustas causas, missiones vel dioeceses
nimis amplae dividerentur, eo consilio ut spirituale christifidelium
bonum et religionis incrementum magis magisque promoveretur.
Hac de causa tota Siberiae regio complectens quinque decanatus
de Vladivostok, Irkutsk, Omsk, Tomsk et Taschkend ab archidioecesi Mohiloviensi,
cui pertinebat, divisa fuit a f. r. Benedicto Papa XV, Praedecessore
Nostro, et Sacrae Congregationi de Propaganda Fide subiecta.
Cum tamen istud territorium adhuc amplissimum sit, venerabiles
fratres Eduardus de Ropp, hodiernus Archiepiscopus Mohiloviensis, et
Ioannes Baptista de Guébriant, hodiernus Archiepiscopus titularis Marianopolitanus,
qui regionem Siberiae Apostolico munere visitavit, proposuerunt,
ut plures distinctae dioeceses in isto vastissimo territorio erigerentur.
Venerabiles igitur fratres S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositi, in Comitiis generalibus diei vigesimae
nonae mensis ianuarii proxime praeteriti, re mature perpensa, propositionibus
enunciatis adnuendum esse censuerunt, videlicet a tota regione
Siberiana seiungendum esse decanatum de Vladivostok complectens duas
provincias civiles, de Primorskaia Oliasti et de Amurshia Oblasti, quae
a flumine Amur limitantur, necnon partem russicam insulae Sakalin,
atque in dioecesim erigendum.
Praeterea iidem S. R. E. Cardinales statuerunt ut in civitate Vladivostok
episcopalis residentia novae erigendae dioeceseos constitueretur.
Huiusmodi autem sententias Apostolica auctoritate approbantes ac
ratas habentes, cathedralem Ecclesiam de Vladivostok erigimus et erectam
declaramus.
Quae autem hisce Litteris, apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt,
nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare vel
quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.