AAS 15 (1923), p. 475

dam, atque eum iis preces et opera divinae Maiestati offerebat pro paganorum
et peccatorum conversione, pro iniuriarum Deo inlatarum reparatione
et pro animarum in Purgatorio degentium suffragio, quas etiam
adiuvare solebat centum Requiem recitando et indulgentias Ecclesiae applicando.
Suam vero voluntatem (üvinae voluntati plane conformem ostendebat
ingeminans: Fiat! fiat! Quo studio et ardore in se et in sodales amorem
Dei et proximi foveret et pietatem erga praecipuam patronam et
matrem Beatissimam Virginem Mariam, testantur ipsae sodales in Processu,
quae eius humilitatem, obedientiam, caritatem aliasque virtutes
maxime collaudant. Verum post unum tantum in Missionis loco commorationis
annum, Maria Assumpta in finem vitae vergit. Etenim repente
lethali morbo, tunc illis in locis grassante, et febri quam typhon medici
vocant, corripitur. Digna iam erat quae audiret a Christo Domino: « Veni,
sponsa Christi, accipe coronam quam tibi Dominus praeparavit in aeternum
». Paucos post dies, ingravescente morbo, omnibus Ecclesiae sacramentis
refecta ac roborata, hora fere septima post meridiem, die 7 aprilis
anni 1905, aetatis suae septimo post vigesimum, Maria Assumpta, Sororibus
peramanter valedicens, totam Sacratissimo Cordi Iesu se commisit
et ad caelestes divini Agni nuptias laetissima evolavit. Excelsus Deus,
qui humilia respicit in caelo et in terra, famulos et ancillas suas etiam in
terris honorare dignatur per memoriam et benedictionem militantis Ecclesiae
suae. Quod revera obtigisse videtur Sorori Mariae Assumptae, cuius
fama sanctitatis, virtutum et miraculorum in genere, in vita incepta, post
obitum magis in dies clara, diffusa et constans perhibetur. Unde inquisitionibus
super ea in Curia Tusculana aliisque in locis Ordinaria auctoritate
instructis et absolutis, Romamque ad sacrorum rituum Congregationem
delatis, iuxta morem iurisque ordinem, revisione scriptorum
Servae Dei peracta et relata, Sacra eadem Congregatio die 23 ianuarii 1918
decrevit nihil obstare quominus ad ulteriora procedi possit. Quare, instante
B. P. Antonio Maria Santarelli, Ordinis Fratrum Minorum et huius
Causae postulatore, attentisque litteris postulatoriis quorundam Emorum
S. B. E. Cardinalium, plurium Rmorum Archiepiscoporum et Episcoporum
necnon Capitulorum, Ordinum et Congregationum rehgiosarum
ahorumque piorum christifidelium utriusque sexus, enixe rogantibus
Rmo P. Bernardino Klumper, Ord. Fr. Min. Ministro Generali, atque
Antistita et Consilio Generali Instituti Franciscalis Missionariarum Mariae,
Emus et Rmus Dnus Cardinalis Camillus Laurenti, eiusdem Causae
Ponens seu Relator, in Ordinariis sacrorum rituum Congregationis
comitiis subsignata die ad Vaticanas aedes coadunatis, sequens dubium
discutiendum proposuit: An signanda sit Commissio introductionis Can-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.