AAS 15 (1923), p. 493

niendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xn
mensis iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

VI

PIUS PP. XI

NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA GARIEPENSIS ERIGITUR IN AFRICA MERI-

DIONALI.

Ad futuram rei memoriam. — Quo christiani nominis propagationi
aeternaeque saluti fidelium in finitimis territoriis vicariatuum apostolicorum
Promontorii Bonae Spei districtus orientalis et de Kimberley in
Africa meridionali aptius prospiceretur, cum Nobis opportunum visum
sit consilium novam ibi condere missionem ac novos mittere apostolicos
operarios: Nos, omnibus rei momentis sedulo studio perpensis cum VT.
PP. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
haec quae infra scripta sunt decernenda existimavimus. Nimirum, motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, regionibus
nonnullis a supradictis Districtus orientalis Promontorii Bonae Spei et de
Kimberley vicariatibus apostolicis separatis, novam praefecturam apostolicam
Gariepensem nuncupandam erigimus, Instituti Presbyterorum a
Sacro Corde Iesu, nationalitatis germanicae, sodalibus committendam. Territorium
vero novae huius praefecturae apostolicae constitutum volumus
a regione septentrionali vicariatus apostolicis Promontorii Bonae Spei districtus
orientalis, cuius limites dentur a finibus meridionalibus sequentium
octo districtuum civilium, nempe de BarMy-JEast, Wodehouse,
SterJcstroom, Molteno Steynsburg, Middelburg Hannover et Richmond, atque
insuper a finitima regione vicariatus apostolici de Kimberley ad meridiem
sita cuiusdam lineae quae efformatur a limitibus septentrionalibus
districtus civilis de Fauresmith usque ad flumen Riet, a cursu huius fluminis
usque dum in duas partes districtum de Fauresmith dividit, postea
limites septentrionales districtuum de Edemburg Smithfield et Rouxville ad
confinia vicariatus apostolici de Basutoland. Novae Gariepensis praefecturae
sint ergo hi limites: ad septentrionem, vicariatus apostolicus de

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.