AAS 15 (1923), p. 54

ignis divinae caritatis alebat, omnis illa exstitit Salesii lenìtas,
ut aptissime in eum quadret quod est in sacris Litteris
: De forti egressa est dulcedo Nec vero fieri poterat,1
quin pastoralis mansuetudo, qua florebat, quaque, ut ait
Chrysostomus, nihil violentius, eam in alliciendis homi-2 1
num voluntatibus haberet efficacitatem, quae mitibus divino
promittitur oraculo : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt
terram. Ceterum quam forti esset pectore hic, de3
quo exemplum mansuetudinis capere licebat, tum vero diarissime
apparuit quotiescumque ei fuit cum potentibus pro
gloria Dei, pro Ecclesiae auctoritate, pro animarum salute
oertandum. Ut, cum ecclesiasticae iurisdictionis immunitatem
adversus Senatum Chamberiensem defendit; a quo cum
litteras minaces accepisset, eum sibi redituum partem abiudicaturum,
non modo congruenter dignitati suae legato respondit,
verum etiam ab vindicanda iniuria non ante conquievit
quam Senatus plene ipsi satisfecit. Eademque animi
constantia Principis iram subiit, apud quem cum fratribus
iniuria insimulatus erat, neque minus acriter optimatum
voluntati restitit in sacris beneficiis conferendis ; itemque,
omnia nequiquam expertus, animadvertit in contumaces qui
Ordini canonicorum Genevensium decumam fructuum denegassent.
Itaque evangelica libertate cum in publica vitia
kivehi, tum simulat am virtutem pietatemque consueverat
detegere; veritusque, si unquam alius, Principum maiestatem,
semper tamen ita se gessit ut eorum nec assentaretur
cupiditatibus nec intemperanti arbitrio obsequeretur.

Iam videamus, Venerabiles Fratres, quemadmodum Salesius,
cum se ipse praeberet amabile exemplum sanctitatis,
idem tutam expeditamque omnibus christianae perfectionis
viam scribendo commonstraverit, atque ut, in hac quo-

1 Iudic, XIV, 14.
* Horn. 68 in Gen.
3 MATTH., V, 4.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.