AAS 15 (1923), p. 586

Quapropter, Apostolicae auctoritatis plenitudine, statuit ut memorata
Ecclesia Rigensis, suppresso titulo episcopali, nomen archiepiscopale
assumat, absque suffraganeis; eaque, ut hactenus, Apostolicae Sedi immediate
subiecta remaneat, atque omnibus iuribus, insignibus ac honoribus
fruatur, quibus ceterae archiepiscopales sedes gaudere solent.
Mandat praeterea Sanctitas Sua, ut ecclesia Sancti Iacobi, nuperrime
catholico cultui iterum reddita, ad dignitatem archiepiscopalem extollatur,
iis aucta praerogativis quae aliis ecclesiis archiepiscopalibus iure competunt.
Insimul R. P. D. Antonius Springovicz, qui modo ecclesiam Rigensem
uti Episcopus regit, posthac archiepiscopali titulo, dignitate, iuribus
et privilegiis potiatur, una cum facultate deferendi Crucem archiepiscopalem
et sacrum pallium, postquam illud, iuxta morem, expostulatum et
obtentum fuerit.
Fines autem huius archidioecesis Rigensis iidem profecto erunt ac
ipsam dioecesim hucusque praefinierunt; reservata tamen facultate Apostolicae
Sedi novam archidioecesis circumscriptionem, si id expedire videatur,
constituendi.
Quibus super rebus eadem Sanctitas Sua praesens edi iussit Consistoriale
decretum, perinde valiturum ac si Apostolicae sub plumbo Litterae
expeditae forent.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda, Ssmus Dominus Noster deputare
dignatus est R. P. D. Antoninum Zecchini, Archiepiscopum titularem
Myrensem ac Delegatum Apostolicum in Lituania, Lettonia et Estonia,
eidem tribuens necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
cum onere transmittendi ad S. C. Consistorialem, intra sex menses,
authenticum exemplar peractae exsecutionis. Contrariis quibusvis minime
obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die xxv
mensis octobris anni MDCCCCXXÎÏI.

£8 C. CARD. D E EAE, Episc. Sabinen., Secretarius.

L. © S.
t Fr. Raphael C. Episc. Volaterran., Adsessor.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.