AAS 15 (1923), p. 60
praesidio, quod nulli denegatur. Potissimum autem fidelium
imitationi Francisci mansuetudinem proponite ; haec enim
virtus, quae tam pulcre reddit atque exprimit Iesu Christi
benignitatem ac tantum potest ad alliciendos homines, si
semel animos vulgo pervaserit, nonne publicae privataeque
rationes facile componantur? Nonne hac cum virtute, quam
recte dixeris exteriorem divinae caritatis ornatum, in domestico
convictu atque etiam in civitate summa tranquillitas
et concordia consistat ? Atque apostolatui, quem vocant,
cum sacerdotum tum laicorum, si quidem christianam lenitatene
praeferat, numquid non ingens accedat vis ad societatem
hominum emendandam ? Videtis igitur quanto opere
intersit, ut populus christianus Francisci et sanctissima
exempla mente animoque complectatur et praecepta veluti
vivendi disciplinam teneat. Quod ut detur effectum,
mirum quantum proderit libros et opuscula, quae diximus,
in vulgus quam latissime propagari; eiusmodi enim scripta,
ut sunt facilia intellectu atque ad legendum iucunda,
in fidelium animis germanae solidaeque pietatis studium
excitatura sunt, quod sacerdotes fovebunt aptissime, si quidem
ipsi Salesii doctrinam in sucum et sanguinem converterat
dulcissimamque eius eloquentiam erunt imitati. Qua
in re, Venerabiles Fratres, memoriae traditum est, decessorem
Nostrum Clementem VIII iam tum praenuntiasse
quam mirificam essent Francisci et verba et scripta in populo
habitura virtutem. Cum enim Pontifex, Purpuratis
Patribus doctissimique viris assidentibus, Salesii, ad episcopatum
electi, sacrarum disciplinarum scientiam expertus
esset, tanta affectus est admiratione, ut hominem peramanter
amplexus, iis verbis sit allocutus : Vade, fili, et bibe
aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, deriventur fontes
tui foras, et in plateis aquas tuas divide \ Ita sane Franciscus
contionabatur, ut eius praedicatio tota esset in osten-
1 Proverò., V, 15, 16.