AAS 15 (1923), p. 62

praeclarum Ecclesiae Itimeli qua decet veneratione colant,
atque, eo usi deprecatore, animum, apeccati vestigiis expiatum
ac divino reiectum epulo, ad sanctitatem brevi adipiscendam
fortiter suaviterque dirigant. Curate igitur ut in
civitate honoris vestri sede et in singulis dioecesis paroeciis,
per hunc annum, ad diem octavum ac vicesimum mensis
Decembris, triduanäe vel novéndiales supplicationes
fiant, in quibus divini verbi praedicatio habeatur, cum intersit
quam maxime, populum de iis diligenter erudiri, quae,
Salesio duce, eum ad altiora permoveant. Erit praeterea
vobis curae, ut iis aliis, qui opportuniores videantur, modis
sanctissimi Episcopi res gestae commemorantur. Atque ut
sacrorum munerum thesaurum, Nobis divinitus creditum,
in animarum bonum reseremus, tribuimus, ut qui iis, quas
diximus, supplicationibus pie interfuerint, unoquoque die
septem annorum totidemque quadragenarum, et postremo
eorum, vel quo alio cuivis libuerit, die plenariam usitatis
condicionibus indulgentiam lucrentur. Ne vero Anneciense
Visitationis Coenobium, ubi Salesius requiescit - cuius quidem
ante venerabile corpus Nos olim incredibili cum voluptate
animi Sacrum fecimus - itemque Tarvisinum, in quo
cor eius adservatur, ceteraeque Monialium a Visitatione familiae
peculiari aliqua careant benignitatis Nostrae significatione,
damus, ut quicumque, per sacra menstrua, quae
ipsaemetin gratiarum! actionem hoc anno habebunt, praetereaque
die octavo ac vicesimo mensis Decembris, pariter hoc
tantum anno, earum ecclesias de more inviserint atque, poenitentia
expiati et Eucharisticis dapibus refecti, ad mentem
Nostram oraverint, plenariam item veniam acquirant.
Vos autem, Venerabiles Fratres, fideles curis vestris
commissos vehementer hortamini, ut Sanctum Doctorem
Nostra causa obsecrent : quandoquidem enim Deo placuit,
ut Ecclesiam suam difficillimis temporibus regundam susciperemus,
utinam, Salesio auspice, qui Apostolicam Sedem
insigni studio ac reverentia est prosecutus eiusque iura at-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.