AAS 15 (1923), p. 99

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VENEZUELANA

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIUM CORENSIS, CUMANENSIS,

VALENTI N AE ET SANCTI CHRISTOPHORI.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad munus ab Unigenito Dei Filio Nobis traditum pertinere dignoscimus
dioeceses per orbem erigere et dividere, prout dominici gregis
utilitatem poscere aut, inspecta temporum et circumstantiarum ratione,
ad christifidelium bonum assequendum necessarium esse iudicamus.
Quum ea sit amplitudo dioecesium Caracensis, de Barquisimeto, de
Guayana et Emeritensis et ea fidelium ibidem incolentium multitudo, ut
Pastor qui uniuscuiuslibet earum curae constituitur, praesens ac par esse
necessitatibus singularum non possit; hinc a diuturno iam tempore poscebatur
ut tam amplae circumscriptiones dividerentur, novaeque aliae dioeceses
erigerentur.
Nuperrime vero venerabiles fratres Antistites harum dioecesium et
civilis auctoritas, una cum Apostolico Nuntio penes Eempublicam Venezuelanam
amice convenientes, preces Nobis obtulerunt, datis etiam et
indicatis quibusdam normis, ut optata divisio tandem perficeretur.
Porro Nos, quibus nihil antiquius est, quam aeternam christifidelium
salutem ubique terrarum omnibus viribus promovere, hisce precibus
benigne annuendum esse censuimus.
Quamobrem, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua
interesse praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine ad
dictarum novarum dioecesium erectionem devenire statuimus in eum,
qui sequitur, modum.
Imprimis a dioecesi de Barquisimeto partem territorii, quae complectitur
hodiernum statum civilem de Falcón, distrahimus et in novam
dioecesim, Corensem nuncupandam, erigimus atque erectam declaramus,
eidemque attribuentes sexdecim sequentes parochias: Santa Ana de Coro,
San Antonio de Coro, la Vela, Cumarebo, Pedregal, Pueblo nuevo de Paraguana,
Santa Ana de Paraguaná, Capatarida, Casigua, Tueacas, San Juan,
Davacuro, Churuguara, San Luis, Cabure, Piedra grande seu Agua larga.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.