AAS 16 (1924), p. 182
ibique gradus academicos adipiscantur. Quos autem Episcopi,
huius rei gratia, in Urbem miserint, iis excipiendis hospitia profecto
non deerunt.
VI. Ut, quod postremo loco hortati sumus, id exemplo confirmemus
Nostro, ducenta libellarum italicarum millia largimur,
quarum annuum reditum in sacerdotes duos, ut supra, Romae
alendos per Sacram Congregationem Seminariis studiorumque
Universitatibus praepositam erogaturi sumus: cui quidem Sacrae
Congregationi omnia, quae superioribus quinque capitibus decrevimus,
ad effectum deducenda ac pro prudenti arbitrio moderanda
attribuimus.
Divinam interea Sapientiam rogamus incepto faveat Nostro,
quocum maximum religionis bonum cohaeret profecto ac'coniungitur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxvn mensis Aprilis
anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
INDULGENTIAE, PRIVILEGIA ET TITULUS BASILICAE MINORIS CONCEDUNTUR
METROPOLITANO TEMPLO BAMBERGENSI, NONGENTESIMO VERTENTE ANNO
A BEATO OBITU SANCTI HENRICI IMPERATORIS, CUIUS FESTUM AUGETUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Anno reparatae salutis MXXIV Henricus
II, Sacri Romani Imperii Caesar, mortalem vitam cum immortali
commutavit. Superest memoria eius in benedictione. Filiali enim erga hanc
Apostolicam Sedem obsequio sanctus hic Imperator iugiter eminuit,
et hereditariis opibus fundatum Bambergensem episcopatum ipsi Sanctae
Sedi voluit vectigalem. Praedecessorem etiam Nostrum Benedictum VIII
profugum Bambergae excepit et, Graecis in Italia inferiore devictis, suae
Sedi restituit. Huius quidem imperatoris singularibus ornati virtutibus
Praedecessor Noster rec. mem. Eugenius PP. III, in sua Bulla Canonizationis,
die XIV martii anni MCXXXXVI data, luculentum texuit elogium.
Cum vero proximo anno nongentesimus sese vertat ex quo sanctus Prin-