AAS 16 (1924), p. 362

uberiorum in futurum operae vestrae fructuum; neque enim dubitamus,
quin, quemadmodum Apostolicae Sedis exspectationem antehac
nullo pacto fefellistis, sic in posterum, vetere fide immutataque sollertia,
compleatis. Divinae interea sapientiae lumina ac dona vobis, rogamus,
affulgeant atque adsint: quorum conciliatricem, paternaeque caritatis
Nostrae testem, vobis, dilecti filii, apostolicam benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxxi mensis iulii, in festo
S. Ignatii a Loyola, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS PP. XI

iv

AD EMUM P. D. ORESTEM TIT. S. MARIAE IN COSMEDIN S. R. E. PRESB.

CARD. GIORGI, POENITENTIARIUM MAIOREM, SEPTIMO EXEUNTE SAECULO

A SACRORUM STIGMATUM IMPRESSIONE IN CORPORE SANCTI FRANCISCI

ASSISIENSIS.

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. —Magna
equidem cura ac sollicitudine urgemur, cum illud cernimus maiorum
omnium compendium, quod naturalismum vocant, cotidie magis in christianam
societatem invadere: ex quo fit, ut effrenata deliciarum cupiditas,
animorum vires enervando moresque bonos corrumpendo, ipsam officiorum
conscientiam pedetemptim exstinguat. Etenim nimis multi sunt hodie,
qui, mundi huius illecebris deleniti, nihil tam vehementer horrent
impenseque devitant quam adventicias molestias aut voluntarias animi
corporisque castigationes, et tamquam inimicos Crucis Christi, ut ait
Apostolus, sese gerere consueverunt. Atqui nemini licet beatitatem sempiternam
tuto adipisci, nisi semetipsum abneget, tollat crucem suam et
sequatur Christum, immo etiam nisi Christi imaginem in se ipse referat
atque exprimat; nam qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum
vitiis et concupiscentiis. Iamvero, ad Crucis amorem in populis revocandum,
auspicato sane mox septimum explebitur saeculum, ex quo Seraphici
^ ille Patriarcha, Franciscus Assisiensis, sacrorum Stigmatum privilegio
in monte Verna ita insignitus est, ut singulare quoddam Christi Crucifixi
exemplar exsisteret. Quam Nos nacti occasionem, opportunum
ducimus, te, dilecte f ih Noster, hac de re alioqui, et summatim nonnihil

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.