AAS 16 (1924), p. 37
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Nostra et Cancellariae
Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis
constitutionibus et ordinationibus ceterisque, etiam specifica et individua
mentione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xn
decembris, anno MDCCCCXxni, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
EPISTOLAE
I
AD R. P. D. IGNATIUM DUBOWSKI, EPISCOPUM LUCEORIENSEM ET ZYTOMIRLENSEM:
DE SUPPLICATIONIBUS VLADIMÜtlAE, IN OPPIDO NATALI SANCTI
IOSAPHAT KUNCEVITII, EPISCOPI ET MARTYRIS, HABENDIS.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Laetitiam
sane maximam dies duodecimus proximi mensis allaturus vobis est, in
quem diem trecentesimus incidit plenus annus a pretiosa in conspectu
Domini morte Iosaphat Kuncevitii: illius, inquimus, Episcopi et Martyris,
qui in regionis vestrae schismaticis ad Ecclesiam Romanam reducendis
tam fortiter tamque studiose, ad effusionem usque sanguinis, elaboravit.
Induxisse autem te in triduum supplicationes, Vladimiriae in oppido natali
sanctissimi Viri habendas, ut inlustre eius martyrium commemorares
eiusdemque in fideles tuos et in cives a catholica communione disiunctos
advocares patrocinium, ex officiosissimis, quas haud multo ante dedisti,
litteris perlibenter comperimus. Optimum quidem consilium et Nobis
perplacet et cupimus gregi tuo ea pariat pietatis virtutumque incrementa,
quae ipsemet, pro pastorali sollicitudine, exoptas tibique fidenter polliceris.
Quod ut facilius atque abundantius contingat, non modo concedimus
ut ter saecularis martyrii dies ritu duplici primae classis cum octava, hoc
anno, per dioecesim istam, servatis de cetero rubricis, agatur; sed etiam
plenam admissorum veniam iis damus fidelibus, qui quovis uno ex tribus
üs supplicátionum diebus rite expiati de sacra mensa libaverint et, Vladimiriae,
templum ubi sollemnia habebuntur, alibi per dioecesim quod-