AAS 16 (1924), p. 421

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

MABIANNENSIS

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIS DE ((JUIZ DE FORA»

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad sacrosancti apostolatus officium Nobis, divina dispositione, commissum,
pertinere dignoscimus dioeceses per orbem dividere et erigere,
prout Cbristi fidelium utilitas atque temporum et locorum circumstantiae
requirunt.
' Mariannensis archidioecesis, etsi in plures Ecclesias iam fuerit sapienti
consilio divisa, adhuc tamen latissime patet, ita ut eius Praesul vix possit,
intra canonicum tempus, eam ex toto visitare. Quapropter venerabilis
frater Helvetius Gomez de Oliveira, hodiernus Mariannensis Archiepiscopus,
a Nobis suppliciter petiit ut suam, dioecesim dividere velimus aliamque
in civitate Juiz de Fora erigere: eiusque preces enixe hodiernus Apostolicus
Nuntius in Brasiliana Eepublica commendavit.
Nos autem ad salutem spiritualem fidelium facilius obtinendam,
supplicum vota benigne excipere statuimus, eo magis, quia in urbe Juiz
de Fora plures iam adsunt religiosa Instituta, hospitalia, orphanotrophia
ibique commercia industriaeque florent.
Audito igitur venerabilium fratrum Nostrorum Sacrae Congregationis
Consistorialis Cardinalium voto, ac suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit, vel sua interesse praesumant, consensu, de Apostolicae
potestatis plenitudine, facultate utentes in Apostolicis sub plumbo Litteris
Ad universas orbis Ecclesias, diei vigesimae septimae mensis aprilis anni
Domini millesimi octingentesimo, nonagesimi secundi, Apostolicae Sedi
reservata, novam dioecesim, de Juiz de Fora nuncupandam, Apostolica
auctoritate erigimus, et ad illam sequentes parochias tribuimus, quas ab
archidioecesi Mariannensi distrahimus, nimirum: 8. Antonio de Juiz de Fora,
N. 8. da Gloria, 8. Anna da V argem Grande, 8. Anna do Deserto, 8. Anna de
Pirapetinga, N. 8. da Assumpçâo de Chapeu d' Uvas, 8. Antonio da Otaria,
8. Antonio do Chiador, 8. Antonio de Aventureiro, 8. Antonio da Providencia,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.