AAS 16 (1924), p. 423

iura et onera, servanda iubemus quae sacri canones decernunt. Quod vero*
ad clerum in particulari spectat, statuimus n t, statim, ac dioeceseos erectio
facta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius
territorio legitime exstant. Mariannensis Ordinarii erit omnia documenta et
acta novam Ecclesiam respicientia ipsius Cancellariae tradere ut in eius
archivo serventur. Episcopalem autem mensam constituent Curiae emolumenta
et ceterae oblationes quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis
erecta est, praeberi solent, praeter ea quae iam ad hoc collecta sunt.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Nostrum Henricum Gasparri, Archiepiscopum titularem Sebastensem
et in Brasiliana Eepublica Apostolicum Nuntium eique necessarias huic
negotio facultates tribuimus, etiam subdelegandi alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, ac definitive sententiam dicendi de quavis
occurrente difficultate, vel oppositione, imposito eidem onere ad Sacram
Congregationem Consistorialem, infra sex menses a data praesentium computandos,
fidem, authentica forma exaratam, absolutae exsecutionis huius
Nostri mandati transmittendi?
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Eomae apud sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quarto, die prima mensis februarii, Pontificatus Nostri
anno secundo.

PETRUS CARD. GASPARRI, gß C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,

a Secretis Status. S. G. Consistorialis Secretarius.

Dominicus Iorio, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi Cagiiesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco gg Plumbi.

Reg. in Cane. Ap., vol. XXX, n. 19.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.