AAS 17 (1925), p. 130
Novae dioeceseos sedem et cathedram constituimus in urbe vulgo Lancaster,
a qua dioecesis ipsa nomen mutuabitur, simulque ecclesiam S. Petri
ibidem exstantem ad gradum et honorem cathedralis ecclesiae, sub eodem
titulo, evehimus, atque ipsi eiusque pro tempore Episcopis tribuimus honores,
insignia, favores, iura ac privilegia, quibus aliae cathedrales ecclesiae
earumque Antistites in Anglia iure communi pollent ac fruuntur. Ipsam
vero cathedralem Ecclesiam constituimus suffraganeam metropolitanae
Ecclesiae Liverpolitanae eiusque pro tempore Episcopos iuri metropolitico
eiusdem Archiepiscopi Liverpolitani subiicimus.
Fines insuper novae Lancasteriensis dioecesis erunt : flumen Bibbie in
parte meridionali, in parte autem septemtrionali iidem ac fines civiles comitatuum
Westmorland et Gumberland.
Quod attinet ad huius Ecclesiae administrationem et regimen, ad
Vicarii capitularis, sede vacante, electionem, ad Capituli cathedralis, vel
saltem Consultorum Collegii erectionem, ad Seirrmarii dioecesani instiMMionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi,
servanda statuimus, quae sacri canones decernunt.
Quod vero ad clerum in particulari spectat, iubemus ut, statim ac
huius Constitutionis exsecutio facta fuerit, eo ipso sacerdotes ecclesiae
illi adscripti censeantur in cuius territorio legitime degunt.
Episcopalem autem mensam constituent Curiae emolumenta et ceterae
oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi
solent.
Tandem Ordinarii Liverpolitani, tum Hagulstadensis et Novocastrensis
erit,'pro sua cuiusque parte, omnia documenta et acta novam dioecesim
eiusque clericos et fideles respicientia, quam primum fieri poterit,
Cancellariae episcopali Lancasteriensi tradere, ut in eius archivo asserventur.
Quae autem hisce Litteris, apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt,
nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare, vel
quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Fridericum Guillelmum Keating, hodiernum Archiepiscopum Liverpolitanum,
eique necessarias huic negotio facultates tribuimus, etiam
subdelegandi alium virum, in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive
sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate vel opposisitione,
imposito onere ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi,
infra sex menses a data praesentium computandos, authenticum exem-