AAS 17 (1925), p. 154
martyres, in Ecclesia Dei essent colendi. Quamquam vero, ob multiplex
atque varium, quod prae se tulit ingenium ea, quae, octavo decimo iam
occasuro saeculo, adeo tristi celebritate insignis per Galliam finitimasque
regiones facta est rerum omnium commotio, superius generatim proposita
quaestio multis gravibusque impeditam se praeberet difficultatibus, in
peculiari tamen casu, ad praefatam nempe quod attinet Causam, ex universo
allatarum probationum instructu satis elementorum ducere et sumere
licuit, quorum ope, ea, qua opus erat, etiam ex parte tyranni seu persecutoris
in tuto posita est causa: ita nempe ut, ceteris concurrentibus a iure
requisitis, suum optatum exitum adepta fuerit haec Beatificationis causa.
Cui, breve post temporis intervallum, altera generis eiusdem, quatuor
nempe Puellarum a Caritate et undecim Moniahum ursulinarum successit
Causa, quae proinde eamdem ingressa quum fuerit viam, eamdem tenuit
metam; idque eo commodius atque tutius ipsi obtigit, quo strata magis
et complanata reddita via est ex aurea doctrina, quam in medium afferre
cura fuit, quamque de christiano martyrio tradit Angelicus Doctor, iuxta
quam omnium virtutum opera, secundum quod referuntur in Deum, sunt
quaedam protestationes fidei, per quam nobis innotescit quod Deus huiusmodi
opera a nobis requirit, et nos pro eis rémunérât. Et secundum hoc possunt
esse causa martyrii. Et ideo ut christianus patitur non solum qui patitur pro
fidei confessione, quae fit per verba, sed etiam quicumque patitur pro quocumque
bono opere faciendo vel pro quocumque peccato vitando propter Christum;
quia bonum hoc pertinet ad fidei protestationem (2 2 , quaest. CXXIV, art. 5).a a e
Hae igitur binae, quae praecesserant iudicataeque fuerant Causae, uti
facile praevidendum erat, plurimum utilitatis attulerunt huic tertiae, quae
in eadem ac illae, plus minusve, versatur conditione, quaeque de martyrio
est deque causa martyrii duarum et triginta venerabilium Dei Ancillarum,
quarum haec sunt nomina: Soror Maria Bosa, Soror Iphigenia a
S. Matthaeo, Soror a S. Pelagia, Soror Theoctista Maria, Soror a S. Martino,
Soror Rosa a S. Xaverio, Soror Martha ab Angelo Bono, Soror Magdalena
a Matre Dei, Soror ab Annuntiatione, Soror a S. Alexio, Soror Amata
a Iesu, Soror Maria a Iesu, Soror a S. loachimo, Soror a S. Augustino, -
Soror a Corde Iesu, Soror Maria ab Angelis, Soror Magdalena a SSmo Sacramento,
Soror Catharina a Iesu, Soror a S. Francisca, Soror a S. Sophia,
Soror Agnes a S. Ludovico, Soror a S. Bernardo, Soror a S. Basilio, Soror
Maria a S. Henrico, Soror a Sacro Corde Mariae. Gloriosi huius manipuli
princeps exstat Soror Maria Rosa, ex Ordine S. Benedicti, eamque una et
triginta subsequuntur Sorores, ex quibus tredecim ad Congregationem pertinent,
quae ab Adoratione perpetua nomen sumit, sexdecim vero sunt sanctimoniales
Ursulinae, eisque binae adiiciendae germanae Sorores, quae