AAS 17 (1925), p. 171

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RALEIGHIENSIS

SUPPRESSIONIS ET ERECTIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Omnium Ecclesiarum sollicitudo, quae Romano Pontifici incumbit, id
exigit ut quae ad religionis incrementum et ad meliorem fidelium gubernationem
maxime conducant, sedulo praestentur. Cum itaque tum venerabilis
frater Archiepiscopus Baltimorensis, tum alii, supplices preces Apostolicae
Sedi porrexerint ut ex territorio vicariatus apostolici Carolinae
Septentrionalis nova dioecesis constitueretur, Nos, id propagationi christiani
nominis profuturum ac in bonum ecclesiastici regiminis cessurum cementes,
oblatis precibus annuendum censuimus. Quam ob causam, Apostolicae
potestatis plenitudine, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit,
vel sua interesse praesumant, consensu, vicariatum apostolicum Carolinae
Septentrionalis in perpetuum supprimimus et eius territorium in dioecesim
erigimus sub iurisdictione Sacrae Congregationis Consistorialis, iisdem servatis
finibus a quibus vicariatus ipse circumscriptus erat. Haec nova dioecesis
Raleighiensis nuncupanda erit, ab urbe Raleigh, in qua sedem et cathedram
episcopalem constituimus, et quam proinde ad civitatis episcopalis gradum
et honorem extollimus, cum omnibus privilegiis et iuribus, quibus ceterae
civitates episcopales iure communi fruuntur. Ecclesiam vero parochialem
Sacratissimi Cordis, in eadem civitate Rateigli, ad statum et dignitatem cathedralis
ecclesiae evehimus, simulque ipsi, eiusque pro tempore Episcopis,
tribuimus honores, insignia, favores, gratias, privilegia et iura, quibus
aliae cathedrales ecclesiae ac earum Antistites, iure vel legitima consuetudine,
gaudent. Hanc novam Raleighiensem dioecesim sufiraganeam constituimus
metropolitanae Ecclesiae Baltimorensis, illiusque pro tempore Episcopos
iuri metropolitico Archiepiscopi Baltimorensis subiicimus.

Quoad dotationem noviter erectae Raleighiensis dioecesis attinet, eidem
assignandus bona et reditus, etiam, adventicios, quacumque ratione ad mensam
episcopalem obventura; ac Episcopo pro tempore facultatem concedimus
cathedraticum imponendi, aliaque iuxta sacros canones pro eius discreto
iudicio statuendi, quibus necessitatibus dioecesis rite consuli possit.
Quod vero spectat ad Capituli erectionem, seu ad Consultorum coetus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.